Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 413

parationem et gratiarum actionem quam optimam peragendam eos exhortetur et instruat. Quae praeparatio est proxima et remota. Proxima in piis devotisque affectibus excitandis consistit, imprimis viva fide, profunda humilitate suique abiectione cum plena firmissimaque spe et fiducia in Christum Iesum, in completa erga Dei voluntatem resignatione, inflammato Christi intimaeque cum eo unionis desiderio, perfectaque erga eum caritate. — Remota autem praeparatio in eo est, ut habitualiter anima conservetur in puritate, immo in dies magis ab omni macula atque defectu sese expediat; ut continuo foveatur Christi eucharistici desiderium per frequentiorem in die Communionem spiritualem, et ut conformitas cum Christo, eoque paupere, abiecto, passo, semper magis in votis habeatur.

Similiter dicendum est de gratiarum actione. Quae immediate post sumptam s. Eucharistiam in affectibus, similiter ut supra dictum est, quam ferventissimis eliciendis exerceri debet: iique, saltem initio gratiarum actionis, potius ex intimo corde propriaque mente ope divinae gratiae hauriendi sunt, quam ex solis libris precatoriis. Et quamquam, sicut praeparatio, ita etiam gratiarum actio potius ex fervore quam ex temporis diuturnitate est aestimanda: tamen generatium neque immediata praeparatio, neque gratiarum actio infra spatium horae quadrantis deprimenda est, immo quando alia negotia non urgent, conversatio cum Christo eucharistico ut longius producatur, certe est consulendum.

Omnes autem magistri vitae spiritualis id solent inculcare, ne cum brevi illa gratiarum actione recordatio sumpti Christi eucharistici cesset, sed ut frequenter cum grato animo magnaque in bonis spiritualibus efflagitandis fiducia per diem renovetur, quo maiores sumantur vires contra peccata defectusque dimicandi atque in omnium virtutum exercitio crescendi. In quem finem praeclarum S. Aloysii exemplum ad imitandum sumi potest, qui totum tempus inter s. Communionem peractam et proxime peragendam ita dividebat, ut omnes vel minimas actiones quotidianas partim gratiarum actione pro sumpta