Neo-Confessarius
p. 414
Eucharistia, partim desiderio et praeparatione sumptionis mox futurae sanctificaret atque in eos fines specialiter dirigeret.
* Ceterum, etsi in suadendis iis, quae ad devotam et fervidam Communionem iuvent, non facile nimis multi simus — quamquam etiam in hac re prudenti sobrietate opus est —, ne in iis exigendis excedatur, opportunum est animum advertere ad ea, quae decreto Pii X circa Communionem puerorum statuta sunt. Exhibeo integrum textum partis dispositivae decreti d. d. 8 Aug. 1910 (Act. Ap. Sed. II 582 sq):
«1. Aetas discretionis tum ad Confessionem tum ad Communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto Confessionis et Communionis.
«2. Ad primam Confessionem et primam Communionem necessaria non est plena et perfecta doctrinae christianae cognitio. Puer tamen postea debebit integrum catechismum pro modo suae intelligentiae gradatim addiscere.
«3. Cognitio religionis, quae in puero requiritur, ut ipse ad primam Communionem convenienter se praeparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat, ut ea devotione, quam ipsius fert aetas, ad ss. Eucharistiam accedat.
«4. Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue recidit, qui ipsius curam habere debent, hoc est in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad patrem vero aut ad illos, qui vices eius gerunt, et ad confessarium, secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam Communionem.
«5. Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere Communionem generalem puerorum, ad eamque non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessionariive consensu, ut supra dictum est, iam antea pri-