Neo-Confessarius
p. 416
QUAESTIO I.
Ex quibus indiciis cognoscatur aliquis esse scrupulosus.
256. Resp. Ex sequentibus: 1. Si quis passim in rebus agendis dubitet, sintne bonae an malae; vel si id, quod agit, peccatum esse suspicatur sine ullo aut certe ex vano et futili fundamento. 2. Si quis frequenter mutat iudicium ob levissimam quamque apparentiam, et modo licitum modo illicitum iudicat, quod factum aut faciendum est. 3. Si format sibi multas erraticas reflexiones circa circumstantias minutiores actionum. 4. Si operatur cum caeca quadam perturbatione. 5. Si, re aliqua forte peracta perperam aut cum levi etiam peccato, mens magno tumultu involvitur, angitur cor et praeter meritum aestuat. 6. Si, ubi plures consuluit, maiores etiam angores experitur. 7. Si, quae cunctis patent, anxie examinat et velut rem obstrusam proponit, idque etiam saepius, neque uni soli, sed pluribus. 8. Si ex ratiocinio, quod nemini sano incideret, de peccato commisso certi quid statuit firmumque iudicium fert. 9. Si peccata esse existimat, quae a viris optimis sine criminis suspicione agi promiscue conspicit. 10. Si, dum conscientiae examen instituit, maioribus tenebris mentem videt obscurari. 11. Si, confessione saepius peracta, accrescunt dubia, et aliud ex alio pullulat. — Ex his signis confessarius poenitentem, et hic se ipsum iudicare poterit scrupulosum esse. Quodsi confessarius poenitenti dicat ipsum scrupulis agitari, id tamquam indubitatum teneat. At difficile est saepe id scrupuloso persuadere, fortasse, ne aliis videatur insanire aut minus prudens. Sed haec diaboli stropha est, qui una cum scrupulis insignem solet mentibus turbatis arrogantiam ingerere iudiciique pervicaciam, ut sibi soli videantur sapere et post complures consultos nemini nisi sibi credant; qui perniciosissimus est error insignisque et intolerabilis superbia, qua fit, ut omnem medicinam respuant.