Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 417

QUAESTIO II.

Quae sint causae scrupulorum.

257. Resp. Causae sunt potissimum tres: Deus, hominis complexio, daemon.

1. Scrupuli quandoque proveniunt a Deo; non quod Deus immittat falsas apprehensiones, sed quod iustissimis de causis luminis vigorem non largiatur, nempe ut homo per tolerantiam scrupulorum satisfaciat pro peccatis praeteritis, ut retrahatur a dissoluto vivendi genere et ad meliorem frugem reducatur, ut ob peccata commissa anxius ea saepe detestetur et a peccatis longius recedat assuescatque vel eorum umbram perhorrescere, denique ut discat magna cum fiducia ad Deum recurrere, eius auxilium pro evitandis peccatis implorare.

2. Saepe proveniunt ex hominis complexione. Certum enim est apud omnes theologos scrupulos saepe nasci ex corporis, cerebri sanguinisque temperie, aut inde iis occasionem subministrari; ac i) quidem indoles melancholica perquam apta est scrupulis generandis et fovendis. Nam ut passim melancholici sunt ingenio acuti et natura suspicaces tenacesque rerum, quas apprehendunt, ita proni sunt ad omnem mali suspicionem, minima quaeque volunt perscrutari, aliis aegre acquiescunt, suis etiam ratiocinationibus non fidunt nec ab iis facile recedunt. Eorum phantasmata cerebro insculpuntur, vivacius et tenacius inhaerent, atque etiam hinc perturbata mens a phantasmate semel concepto se non facile patitur amoveri. Et haec ratio est, cur melancholicus fere uno tantum alterove scrupulorum genere divexetur; cum enim phantasma eius sit lentum et pertinax, idque fere semper menti oberret, hanc non libet ad alia divertere; hinc scrupuli ex melancholica indole orti sunt aliis longe deteriores et tetriores, crescuntque et decrescunt pro diversis anni temporibus. 2) Scrupulorum origo quoque est phlegmatica temperies in humano corpore; haec enim cum sit frigidior, homo timori et pusillanimitati