Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 28

alii probabilius negant, elevantur omnia opera bona poenitentis ad satisfactionem sacramentalem ex opere operato, et suppletur defectus impositae nimis parvae fortassis poenitentiae. Putant quoque aliqui veniale peccatum fore, si sine rationabili causa omittantur verba: «Dominus noster Iesus Christus» etc., eo quod uti ordinarie adhibenda ex usu Ecclesiae sint recepta; sed Gobat tract. 7, n. 160 alique id negant, satisque esse censent, si dicatur: «Ego te absolvo a peccatis tuis»; vel, si timeatur, ne adsit censura: «Ego te absolvo a censuris et peccatis tuis.» 4. Verba absolutionis convenit pronuntiare submisse, ne, si confessarius assuescat pronuntiare altius, circumstantes advertant, si forte neganda sit absolutio. An autem haec danda sit aperto vel tecto capite, spectanda est consuetudo et praxis regionis. In his Germaniae partibus datur aperto capite in reverentiam Christi, cuius auctoritate impenditur; in aliis vero quibusdam datur tecto capite, ut ostendatur confessarii qua iudicis auctoritas. Ut servetur uniformitas, quae ad decorem confert, quisque accommodet se consuetudini loci, in quo confessarium agit. 23. Resp. II. Forma essentialis absolutionis proferenda est non deprecatorie, sed auctoritative, quia est actus iudicialis, ut constat ex Trid. sess. XIV, can. 9 dicente: «Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum iudicialem, anathema sit.» Deprecatio autem est actus supplicantis, non vero iudicis. Constat quoque ex Scriptura. Nam Christus (Io 20, 23) non dixit: «Quorum oraveritis dimitti peccata», sed: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis» .

24. Resp. III. Absolutio non est danda sub conditione de futuro, v. g.: Ego te absolvo, si intra triduum aliena re-

Etsi verba deprecatoria non ita obstant valori sacramenti, ut Ecclesia ca approbare atque adhibere non possit, sensus tamen et intentio debet in mera deprecatione non sisti, sed proferri verba debent sensu et intentione actus iudicialis, quo ipse sacerdos nomine Christi et Dei peccata remittat.*