Neo-Confessarius
p. 29
stitueris. Ratio, quia effectus sacramenti non est suspendendus; sic volente Christo, ut nobis declarat communis Doctorum sensus. Unde sic absolvens peccaret graviter; dari tamen quandoque potest sub conditione de praesenti, ut mox dicetur.
25. Resp. IV. Confessarius tenetur sub culpa gravi absolvere poenitentem rite confessum et dispositum, uti et in dubio de dispositione, si prudenter possit se resolvere in favorem poenitentis . Ratio est, quia poenitens per confessionem acquisivit ius ad absolutionem, neque in dubio, quod in eius favorem resolvi potest, illa est privandus, cum eius possessionem fundet confessio rite peracta; hac enim lege confessus est poenitens, ut absolveretur, nisi constaret eum esse indispositum .
26. Resp. V. Ubi rationabile dubium non est de requisitis ad absolutionem, absolvendus est poenitens, per se loquendo, absolute; sub conditione vero , si dubium sit, quod non possit solvi, adsitque vel necessitas vel magna poenitentis utilitas. Ratio primae partis est, quia ad id ius tunc habet poenitens; ratio secundae partis est, quia sic consulitur reverentiae sacramenti et saluti poenitentis. Hinc conditionate absolvendus est: I. generatim si dubitetur a) de usu rationis aut b) suf-
Ipse Concina, alias valde rigidus, concedit ministrum poenitentiae non debere iudicium evidens de valore sacramenti sibi formare, sed sufficere, ut prudenter iudicet poenitentis dolorem et propositum adesse (Apparatus l. 3, diss. 10, c. 2, § 3, xiii). S. Alph. VI 461 haec habet: «Sufficit, quod confessarius habeat prudentem probabilitatem de dispositione poenitentis, et non obstet ex alia parte prudens suspicio indispositionis; alias vix ullus posset absolvi, dum quaecumque signa poenitentium non praestant nisi probabilitatem dispositionis.»
Idem nunc sancitum est lege positiva: «Si confessarius dubitare nequeat [i. e. si habet eam certitudinem, quam modo a S. Alphonso vidimus descriptam] de poenitentis dispositionibus et hic absolutionem petat, absolutio nec deneganda nec differenda est» (can. 886).
Conditionatam absolutionem non obstare formae iudiciali, sub qua hoc sacramentum a Christo institutum est, v. Lehmkuhl, Theol. mor. II 370. Proin in conditionata collatione absolutionis communes regulae circa sacramenta conditionate conferenda valent.