Neo-Confessarius
p. 441
peccasse, quia duae dispositiones contrariae in voluntate non consistunt simul.
Quartum. Si tentatur contra proximum, v. gr. videtur ipsi bonum, si illi hoc vel illud malum eveniret, aut putat etiam se velle ipsi illud malum, contemnat ista, aut respondeat: Volo, quod velle me vult Deus. Dein quiescat nec quidquam examinet.
Quintum. Si circa iudicia temeraria est scrupulosus, v. gr. audit aliquem liberius iocantem et incidit cogitatio: Is est luxuriosus; nullum formet iudicium, sitne talis necne, sed habeat se permissive et dicat: Qualis ille sit, ad me non pertinet; Deus iudex est omnium. Si tentatio ingerat: Ergo non iudicas eum esse innocentem?, respondeat mente: Esto, non sit innocens, quid ad me? Sed haec tentatio facilius vincitur eam omnino tamquam rem impertinentem negligendo.
Sextum. Si incidit cogitatio: vellem hoc vel illud facere, volo facere, videaturque ipse consentire — ne turbetur. Haec saepe in phantasia et imaginatione aguntur, non in voluntate; coniungit enim daemon species, ut consensus repraesentetur, qui in voluntate non est: quod ex eo patet, quia sic tentati statim mallent mori quam peccare; horrent et contremiscunt, ubi advertunt ad talem imaginarium consensum.
Septimum. Si tentatio est de futuris sub conditione, v. gr.: Quid ageres in casu, si aut peccandum esset aut infernum deberes subire, vel tale aut tale malum tolerare? servet, quae dixi n. 244 et talem cogitationem plane negligat nihil respondendo: est enim impertinens. Deus infernum condidit, ut eius horrore a peccatis avertamur, non ut in illum detrudamur, si non peccemus. Si negligendo non liberetur molestia, eam patienter ferat se interne convertendo ad Deum, aut dicat: Nunc nolo offendere Deum; si casus is eveniat, aderit mihi gratia, ut Dei faciam voluntatem, dabit is cum tentatione proventum.
Octavum. Si tentatur in materia venerea, agat, ut dictum est supra, et siquidem tentatio consistat in phantasmatis im-