Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 440

putet, hanc tentationem esse grandem miseriam, sed tamquam phatasma nullius momenti reputet. Sic animus melius a perturbatione servabitur immunis.

Secundum. Si tentatur contra spem putatque se non posse actum fiduciae erga Deum elicere, hoc ipsum contemnat et animo dicat: Trado me in manus Dei; ipse pater est bonitatis infinitae; Filium suum unigenitum pro me dedit, ipse Dominus meus est, ego opus manuum eius; statuat ipse de me, quod ipsi placuerit. Et ita aderit actus fiduciae et caritatis. Si urget tentatio: Nescis tamen, utrum salvandus sis; aut enim praedestinatus es, aut non; si es, salvaberis; si non es, damnaberis, quoquo te vertas — opponat mente: Scire, utrum salvandus sim, ad me non pertinet; habeo benignum Dominum; Filius Dei salutem animae meae emit pretio sanguinis sui, illud non vult frustra esse impensum. Utrum praedestinatus sim necne, meum non est examinare. Creatus sum, ut Deo meo in hac mortali vita serviam, hoc fideliter cupio facere, curam de futuris permitto Deo. Si opponat tentatio: Pro omnibus sanguinem dedit Filius Dei et unus est omnium Deus, et tamen multi damnantur — respondeat: Sit ita; ego Deo obsequar et faciam eius voluntatem. Servi non est scrutari omnia consilia domini sui, nec filii novisse omnia secreta patris. Si in his difficultatem sentiat, tentationem statim in principio contemnat tamquam stropham diaboli et mentem aliis occupet.

Tertium. Si scrupulosus tentatur contra caritatem Dei, v. gr. cogitationibus, quasi Deum blasphemaret, vellet destruere etc.: pariter intrepide contemnat, se vertens ad alia. Si videantur tales cogitationes ad cor venisse, ne credat se consensisse, nisi certus sit possitque iurare; certum enim est, non tantum in aliis aliquando, sed in scrupulosis saepe ob vehementiam phantasiae et perturbationem intellectus impediri libertatem, quia anxia formido tollit indifferentiam iudicii et voluntatis. Quodsi se serio interrogans etiam non scrupulosus videatur velle omnino opposita, censeri debet nullo modo se