Neo-Confessarius
p. 443
quisiti operantur, nec potest homo aliis intentus animum tam cito advertere ad resistendum. Concors quoque est multorum sententia, rationem importunis cogitationibus saepe etiam in delectationem pervenire, idque satis longa mora, antequam sui ipsius per maturam deliberationem plene compos fiat; in tali re boni homines peccatum mortale metuere non debent, inquit Henricus Suso teste Lacroix l. i, n. 548 et 553. Si huiusmodi homines postea se examinant, et primo videntur sibi non consensisse, aut tantum dubitant vel timent de consensu: praesumant se non consensisse, nec recedant ab hac resolutione; numquam enim certitudinem assequentur, sed frustra se vexabunt. Tenendum autem est ab omnibus, qui timoratae sunt conscientiae, ut in aestu tentationis numquam se examinent, utrum consenserint; quia eo tempore ob mentis turbationem apti non sunt ad se examinandum, sed exspectent, dum quieti sint, et tum prius implorato lumine examinent se, adhibentes etiam signa consensus supra allata.
QUAESTIO XI.
Quomodo dirigendus sit scrupulosus circa horas canonicas recitandas.
Dubium de intentione orandi et de debita pronuntiatione quomodo solvendum; de attentione necessaria: non haerendum in recitatione, non repetendum. — Nimis scrupulosus a recitandi officio immunis est.
268. Resp. Hunc iuvare possunt sequentes regulae:
Regula prima. Scrupulum quo angitur, ne desit intentio orandi, tamquam insaniam reputet neminique dicat, nisi velit videri insanire. Intentio enim adest hoc ipso, quod dicat officium et non habeat aliam intentionem, quam illud dicendi quod debet. Adest debita intentio, si velit satisfacere suae obligationi, quod censetur semper velle, si sumit breviarium et officium incipit, nisi positive gerat aliam intentionem, v. gr. studendi. Immo non requiritur intentio satisfaciendi, sed sufficit intentio dicendi officii. Nec requiritur intentio explicita, sed sufficit implicita et virtualis orandi, quae habetur, eo, quod quis vult dicere officium, vel colere Deum, vel suae