Neo-Confessarius
p. 444
obligationi satisfacere; unde ne sit sollicitus, maxime in decursu, de intentione; haec enim perseverat, quamdiu pergit recitare, statque cum distractione etiam voluntaria, immo si per hanc amissa esset, rediret tamen sufficienter distractione exclusa et prosequendo coeptum opus. Ipse metus, ne intentio amissa sit vel non renovata, signum certum est intentionem adesse.
Signa intentionis praesentis orandi sunt, si quis sumpto breviario ivit ad locum quietiorem, vel in quo orare solet, si in initio caput detexit, crucem formavit, si timet ne desit, si distractiones excludit, si attendat ad ea, quae recitat etc. Opus non est intentione distincta recitandi devote, quia haec includitur in intentione orandi etc.
Regula secunda. Si dubitat, an bene expresserit omnia, an mutilarit properando, an sensum corruperit aliquid omittendo vel mutando, an voluntarie et cum plena advertentia fuerit distractus: nihil repetat; tum quia libertas est in possessione, et cum voluerit sine dolo procedere, tenere debet, omnia recte peracta esse, nisi certo constet de opposito; tum quia Ecclesia, utpote benigna mater, non vult filios suos esse meticulosos et anxios servos Dei, sed hilares et quietos. Hinc censetur non obligare ad repetendum ea, de quibus tantum dubitatur, ut habent auctores communiter cum Illusung tr. 5, n. 40. Si enim esset obligatio repetendi dubia, anxietatibus lata aperiretur via, immo officium misere truncaretur et confunderentur omnia. Atque haec regula suadenda est etiam non scrupulosis. Si hac ratione non exstinguatur scrupulosi anxietas, nihil tamen repetat, seratque patienter anxietatem, certus, se sequi iudicium prudentum. Si certum sibi videtur, se plene voluntarie fuisse distractum, etiam nihil repetat, tum quia illius certitudines vacillant et saepe illusiones sunt, tum quia sententia probabilis est multorum apud Lacroix l. 4, n. 1341, nullam attentionem internam requiri sub gravi praeter intentionem orandi, a qua verba procedant ordinate, quae attentio superficialis dicitur; cui sententiae se accommodare