Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 451

tamen anxie quaerenda non est; externa enim habetur ab eo, qui modeste se gerit et omittit omnem actionem incompossibilem cum attentione interna, seu qua durante non possit attendere ad ea, quae in altari aguntur, qualis est scriptio, pictio, confabulatio de re seria, lectio attenta libri profani etc. Attentio autem interna habetur, si quis externe religiose se gerendo sit ita constitutus, ut possit rationem reddere eorum, quae geruntur in altari; haec ordinarie stat cum distractione involuntaria, immo stare potest cum voluntaria. Docet enim experientia, nos simul ad plura posse attendere. Praeterea docent non pauci auctores, attentionem internam non requiri aliam, quam quae habeatur ex ipsa intentione v. gr. orandi, colendi Deum, ex qua procedat oratio vel cultus Dei externus, et vi cuius quis dicatur speciem habere eius, qui cultu externo religiose colat Deum per sacrificium.

Regula tertia. Si parte Missae vel Missa tota peracta angitur, ne forte attentio requisita defuerit, ne audiat aliud Sacrum, ut scrupulo satisfaciat, sed certo teneat, se satisfecisse; nam legi satisfacere difficile non est, si sit moderate sollicitus, neque plus ab eo requirit Ecclesia. Docetque experientia, eos, qui isti scrupulo cedant, post secundum et tertium Sacrum auditum non esse ab angore liberos; immo eos minus putare se satisfecisse audiendo ultimum, quam primum. Quodsi etiam timeat, ne in pueritia attentio requisita in Missa defuerit, sciat, pueros et rudes non teneri ad tantam attentionem, ad quantam alii, quia moraliter est illis impossibilis, ideoque ab iis non exigitur. Consultum tamen est pro maiore animi quiete, si dubium sit prudens, de eo semel, prout conscientia dictat, in confessione se accusare. In quo loco Missa sit audienda, qualis requiratur praesentia corporalis, doceat confessarius poenitentem, si dubitat; atque etiam, cuius partis omissio constituat peccatum grave et inducat obligationem audiendi aliud Sacrum.