Neo-Confessarius
p. 450
contrariam, quia certo adest intentio generalis praevalens faciendi, quod faciendum est, nec ipse opinari potest, se velle peccare mortaliter, sicuti revera peccaret, si in alieno sensu sumeret verba illa.
Regula nona. Si circa aliquid fiat quasi perplexus et nesciat, hocne an illud faciendum sit, ne haereat, sed statim agat, quod primo intuitu ipsi videtur melius, neve ab ista resolutione recedat vel examinet, utrum bene hoc amplexus sit, sed pergat neque turbetur, si postea advertat se errasse; nam excusat bona fides, quam habet sequendo prudentum consilium, immo debet se ostendere in sacrificio irreprehensibilem et in populo vitare scandalum et admirationem.
Regula decima. Timorem, ne sit in statu peccati mortalis, excutiat; nec iudicet, se in eo esse, nisi certo sciat et iuratus possit affirmare.
QUAESTIO XIII.
Quomodo dirigendus sit scrupulosus circa Missam rite audiendam.
Inanis timor de intentionis defectu abigendus: qualis attentio; ex scrupulo ne altera Missa audiatur.
270. Resp. Accipiantur sequentes regulae:
Regula prima. Ne sit anxie sollicitus de intentione Missae audiendae; sufficit enim implicita intentio assistendi Missae tamquam rei sacrae. Hanc autem habet, qui adit templum volens facere officium hominis christiani, vel quod alii fideles faciunt. Item, qui adit, ut sua praesentia per sacrificium Deum honoret, vel per illud beneficia impetret, aut gratias agat, pro peccatis satisfaciat, impleat praeceptum. Item, qui adiit templum ex nulla alia causa etc., adiit enim ex aliqua. Unde insaniae species est scrupulis agitari de intentione, si non constat de contraria.
Regula secunda. Etsi moderata sollicitudo adhibenda sit, ut habeatur attentio tum externa tum interna aliqua, haec