Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 453

Regula sexta. Si revera sit obligatio corrigendi, correctio non ideo statim facienda est, quia saepe in praesenti non est spes fructus; sed differri potest in tempus opportunum, ubi speratur fructus maior. Unde iterum errant meticulosi, existimantes simul atque audiunt aliquid contra proximum, id sibi refutandum esse: tum quia saepe melius consulitur proximo, si coepta detractio sinatur absolvi, quam si abrumpatur, cum non raro in fine delictum proximi minus appareat quam in principio et relatae circumstantiae id imminuant; tum quia detrahentes saepe nolunt videri errasse et magis exaggerant et confirmant delictum. Hinc aequalis raro, inferior rarissime tenetur corrigere detrahentem.

QUAESTIO XV.

Quae sint regulae praecipuae, quibus se ipsum dirigat scrupulosus.

272. Resp. Colliguntur ex dictis regulae sequentes:

Regula prima. Frequenter a Deo magna cum humilitate et plena resignatione petat lumen et gratiam se dirigendi et obsequendi suo confessario.

Regula secunda. Uno eodemque docto et prudente utatur confessario constanter, eius ductum humiliter sequatur exacte in omnibus, ne petat neve inquirat dictorum rationes, certoque sibi persuadeat se oboediendo non peccaturum, etsi (quod non praesumat), ut erraret, contingeret. Hoc est medium praecipuum, sine quo non liberabitur.

Regula tertia. Quando confessarius edixit, intelligere se statum poenitentis iam satis, et ipsum scrupulis angi, id indubitate credat; alias confessarium mendacii aut temeritatis vel ignorantiae temere arguet, neque dictis eius reliquis obsequetur. Ita autem laborabitur frustra.

Regula quarta. Scrupulis numquam cedat, sed eos velut inania phantasmata contemnat et contra operetur; alias habitum acquiret et de uno labetur in alium. Unde

Regula quinta. Nullius peccati dubii, ut satisfiat scrupulo, apud confessarium mentionem faciat; si scrupulus pergat sol-