Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 454

licitare, ferat aequo animo molestiam sibique persuadeat, si huic cedat, alium secuturum, ut experientia docet. Si ergo non potest esse liber ab omni inquietudine, ferat hanc lubens pro expiatione peccatorum suorum cum firma spe quietis tandem futurae.

Regula sexta. Discat se ipsum dirigere ex principiis a confessario datis, neve ad eum recurrat, nisi quando confessio peragenda est.

Regula septima. Sit brevis in examinanda conscientia. Si occurrat cogitatio de examinando aliquo peccato, eam reiciat ad tempus ordinarii examinis, neve iudicet, se peccasse graviter, nisi sine ullo examine iuramento, si necesse foret, id affirmare possit. Si timeat, ne iam peccaverit, dicat cum fiducia: «Domine, ne irascaris, si cadant pupilli tui. Scis, quam miserabilis sim; adiuva me, ne umquam offendam te.» Durante anxietate ne se examinet, sed reiciat in aliud tempus, quo mens erit serena; in quo, si prudens sit dubium, examinare paucis poterit, sed petito prius a Deo lumine, qui suis deesse non solet: durante enim anxietate aptus non est ad ferendum iudicium prudens.

Regula octava. Diligenter studeat mortificare iudicium proprium, cuius si amator est, non curabitur, nisi accedat specialis gratia, quam exspectare non potest.

Regula nona. Vitet otium et tristem solitudinem: unde semper habeat, quo occupetur; excitetque animum ad gaudium spirituale de Dei Domini nostri bonitate, clementia, misericordia, omnipotentia; et serviat Deo in laetitia. «Hilarem enim datorem diligit Deus» (2 Cor 9, 7).

QUAESTIO XVI.

Quibus poenitens ad perfectionem tendens, inordinate tamen anxius de statu gratiae, sit erigendus.

273. Resp. Erigendus est signis seu effectibus praesentis gratiae. Quamvis enim Deus, ut in humilitate nos conservaret, noluerit nos esse certos de statu gratiae certitudine fidei, dicente Eccle 9, 1—2: «Sunt iusti atque sapientes, et opera