Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 456

non potest potentia morali per longum tempus sine gratia habituali abstinere ab omni peccato mortali, ita ut etiam hoc sensu dicere liceat: «Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet» (Io 15, 6). Unde qui lapsus est in peccatum mortale, ordinarie per notabile tempus non abstinebit a pluribus, quia cor habet a Deo aversum et creaturis addictum, et deest specialis Dei protectio et gratia. Quare, qui Deo serviens diu non peccavit graviter, confidere merito, potest, se in Dei gratia esse.

Quintum. Horror cuiparum venialium et amor Dei singularis; qui enim raro plene deliberate peccat venialiter, et si per subreptionem vel fragilitatem veniale admiserit, ilico dolet, non acquiescens, donec illud poenitentia deleverit; qui Deum singulari amore complectitur, de eius perfectionibus gaudet, de eius cultu sollicitus est, deque illo Deo gratulatur: is dubitare non potest, se a Deo amari et in gratia esse. «Confidit amari», ait S. Bernardus (Ep. 107, n. 7; ML CLXXXII 246), «quoniam se sentit amare.»

Haec moralem faciunt certitudinem de statu gratiae, quam non parum auget desiderium, quod quis in se sentit magis et magis in spiritu proficiendi, plura et plura pro Christo patiendi: «Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei» (Rom 8, 14), et: «Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei» (Rom 8, 16). Nec obstat, quod dicitur Eccli 5, 5: «De propitiato peccato noli esse sine metu»; nam, ut ex contextu patet, sensus est: noli ideo licentius vivere et addere peccata peccatis.