Neo-Confessarius
p. 455
eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit: sed omnia in futurum servantur incerta»; sic tamen nos voluit esse humiles, ut non simus diffidentes, signaque praesentis gratiae nobis exhibere dignatus est, ex quibus de eius statu moralis certitudo haberi possit. Signa autem sunt sequentia:
274. Primum. Magnum peccati commissi odium et horror admittendi iuxta illud Ps 96, 10: «Qui diligitis Dominum, odite malum»; si †ex caritate† abominaris quaecumque peccata, morique potius sis paratus, quam Deum gravi peccato offendere, sine dubio crede, te liberum esse a peccatis.
Secundum. Observatio mandatorum, secundum illud Christi Io 14, 21: «Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me.» Certiorem te reddet hoc indicium, si accedat observatio consiliorum, vel si serventur mandata ex puro Deo placendi desiderio etiam in iis, quae naturae contraria sunt. Hoc argumento Christus instante passione testatus est amorem suum erga Patrem dicendo: «Ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem . . , surgite, eamus hinc» (Io 14, 31).
Tertium est proximi propter Deum dilectio non otiosa, sed laboriosa, secundum illud: «Hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum» (I Io 4, 21). Itaque si proximo propter Deum benefacis, si compateris et succurris in miseriis, si bona reddis pro malis, noli diffidere de statu gratiae; ignis pictus non urit, caritas ficta talia non operatur.
Quartum. Sincera cum vero dolore firmoque proposito peccatorum omnium confessio, ita ut nullius peccati gravis te conscientia accuset, secundum illud I Io 3, 21: «Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum»; et illud Eccli 13, 30: «Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia.» Certius redditur hoc indicium, si accedat vita diu nullo peccato gravi contaminata; nam secundum communem theologorum sententiam homo etiam fidelis in praesenti naturae statu cum ordinariis gratiae auxiliis