Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 39

tionem et augmentum gratiae, quod confertur, quoties sacramentum illud digne suscipitur. Unde Trid. sess. XIV, c. 5 docet venialia recte et utiliter citra omnem praesumptionem in confessione dici. Probat quoque id piorum et sanctorum usus et praxis totius Ecclesiae . Sapienter tamen suadent doctores, ut tales ad sincerum dolorem et propositum sese sedulo excitent, relapsique saepius in eadem venialia addant ex vita praeterita saltem veniale gravius aut magis deliberate commissum, quod iam emendaverint magisque detestentur et cavere statuant, ut sic magis consulatur reverentiae et fructui sacramenti.

33. Resp. XII. Neque indispositus ad absolutionem quis censeri statim debet ex eo, quod merito timeatur relapsurus, aut etiam id ipse existimet; quia timor ille et iudicium possunt esse de praesenti voluntate, quae bona sit, at fortasse mutetur, non de vero defectu praesentis dispositionis. Unde iudicium illud, utpote actus intellectus, stare potest cum sincero dolore praesenti et proposito. Itaque examinet confessarius: unde iudicium illud poenitentis proveniat, utrum forte ex actuali affectu ad peccatum an ex desperatione vel pusillanimitate aut potius ex cognitione fragilitatis auctae per actus frequentatos. Undecumque proveniat, conetur confessarius mederi, media suggerat, animet ad fiduciam, excitet poenitentem ad se humiliandum coram Deo, ut ambulet in conspectu eius, ferventioribus precibus auxilium imploret, fiducialiter recurrat ad B. Virginem, peccatorum refugium. Ceterum caveat confessarius, ne cuiquam periculosas hypotheses proponat, v. gr.: Numquid nolles peccare, etsi hoc illudve malum deberes tolerare, si in hac illave esses occasione? Sufficit constare poenitentem iam sincere dolere et nolle peccare de cetero.

Can. 902: «Peccata post Baptismum commissa, sive mortalia directe potestate clavium iam remissa, sive venialia, sunt materia sufficiens, sed non necessaria, sacramenti poenitentiae.»