Neo-Confessarius
p. 38
sens, retinetque voluntatem absolutionis accipiendae, quamdiu eam non accepit. *S. Alph. VI 429 non videtur satis tuta absolutio, si poenitens circa 20 passibus et ultra distat a confessario.* Quod autem Moya q. 5, n. 32 dicat manere moraliter praesentem, quamdiu videri aut sensu percipi potest, videtur nimium, quia longius libero oculo homo videri potest, quam ad eum fieri possit humana locutio. *Sane absolutio in tanta distantia data dubia est, non tamen certo invalida. Quapropter in casu necessitatis, quando aliquis videretur mergi in aquas vel ruere e tecto, absolutio conditionate tentanda esset, attamen ilico conandum, ut, si fieri possit, certius periclitanti subveniretur. Maior distantia longe minus obest probabili valori, immo ne certo quidem valori absolutionis, quando in necessitate pronuntietur non in singulos homines sed in totam aliquam multitudinem, v. g. copias militares ante pugnam instantem. Accurate quidem scire non possumus, quousque absolutio se extendat, sed cognitioni Dei id debemus relinquere; at si sacerdos elata voce multitudinem exhortatur ad dolorem et ad signum doloris: quotquot adhortationem audierint, signumque, v. g. elevationem manus, exhibuerint, ad hos certe etiam vis sacramenti potest pertingere; esse enim talem absolutionem revera sacramentalem, nullum est dubium. — Similiter nostris temporibus quaeri potest de absolutione per telephonium: quam equidem habeo pro absolutione absentis, proin invalida; nolim tamen damnare eum, qui in casu extremae necessitatis, putans non plane de nullitate constare, tentet absolvere.* Multo minus sufficit, ut confessarius domum videat, in qua decumbit poenitens; quia pronomen «te» satis demonstrare non potest poenitentem, cum is nullo sensu percipiatur a loquente nec sacerdotis verba humano modo percipere possit.
32. Resp. XI. Dari quoque debet absolutio poenitenti disposito, sola licet venialia confesso. Ratio est, quia venialia sunt materia sufficiens sacramenti poenitentiae, et poenitens per eorum confessionem acquisivit ius ad absolu-