Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 41

approbati sunt, religiosos absolvere valent a casibus in religione reservatis (can. 518, § 1 et can. 519). — Quodsi agatur de aliis sacerdotibus, apud quos religiosus exemptus v. g. itinerans peccata reservata confitetur, vel si agatur de absolvendis religiosis non exemptis, normae supra relatae, congrua congruis referendo, servandae sunt. Quae normae etiam valent pro absolutione a peccato falsae denuntiationis sollicitationis, quod unum peccatum ratione sui Apostolica Sedes sibi (non amplius «specialissime») reservavit, postquam vel ab hoc peccato forte (extra confessionem) ablata est excommunicatio specialiter Sanctae Sedi reservata, vel si haec poena ex aliqua ratione non sit contracta (cf. can. 894 sqq.).

†b) Peccata ratione censurae Apostolicae Sedi reservata remitti possunt iuxta canones sequentes:

†Can. 2252: «Qui in periculo mortis constituti, a sacerdote, specialis facultatis experte, receperunt absolutionem ab aliqua censura ab homine vel a censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata: tenentur, postquam convaluerint, obligatione recurrendi, sub poena reincidentiae, ad illum, qui censuram tulit, si agatur de censura ab homine; ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve facultate praeditum, ad normam can. 2254, § 1, si de censura a iure, eorumque mandatis parenti.»

†Can. 2253: «Extra mortis periculum absolvere possunt:

1) a censura non reservata in foro sacramentali quilibet confessarius; extra forum sacramentale quicumque iurisdictionem in foro externo habeat in reum;

2) a censura ab homine ille, cui reservata est ad normam can. 2245, § 2; ipse autem potest absolutionem concedere, etiamsi reus alio domicilium vel quasi-domicilium transtulerit;

3) a censura a iure reservata ille, qui censuram constituit vel cui reservata est, eorum successores aut competentes Superiores aut delegati. Quare a censura reservata Episcopo vel Ordinario quilibet Ordinarius absolvere potest suos subditos, loci vero Ordinarius etiam peregrinos; a reservata Sedi