Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 42

Apostolicae haec aliique, qui absolvendi potestatem ab ea impetraverint sive generalem, si censura simpliciter reservata est, sive specialem, si reservata speciali modo, sive denique specialissimam, si reservata specialissimo modo, salvo praescripto can. 2254.»

†Can. 2254, § 1. «In casibus urgentioribus, si nempe censurae latae sententiae exterius servari nequeant sine periculo gravis scandali vel infamiae, aut si durum sit poenitenti in statu gravis peccati permanere per tempus necessarium, ut Superior competens provideat, tunc quilibet confessarius in foro sacramentali ab eisdem, quoquo modo reservatis, absolvere potest, iniuncto onere recurrendi, sub poena reincidentiae, intra mensem saltem per epistulam et per confessarium, si fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve Superiorem praeditum facultate, et standi eius mandatis.»

§ 2. «Nihil impedit quominus poenitens, etiam post acceptam, ut supra, absolutionem, facto quoque recursu ad Superiorem, alium adeat confessarium facultate praeditum, ab eoque repetita confessione saltem delicti cum censura, consequatur absolutionem; qua obtenta, mandata ab eodem accipiat, quin teneatur postea stare aliis mandatis ex parte Superioris supervenientibus.»

§ 3. «Quodsi in casu aliquo extraordinario hic recursus sit moraliter impossibilis, tunc ipsemet confessarius, excepto casu, quo agatur de absolutione censurae, de qua in can. 2367 [de absol. complicis in peccato turpi data], potest absolutionem concedere sine onere, de quo supra, iniunctis tamen de iure iniungendis, et imposita congrua poenitentia et satisfactione pro censura, ita ut poenitens, nisi intra congruum tempus a confessario praefiniendum poenitentiam egerit ac satisfactionem dederit, recidat in censuram.» †

*De recursu faciendo notetur, quod, si «neque confessarius neque poenitens epistulam ad S. Poenitentiariam mittere potest, et durum sit poenitenti adire alium confessarium, in