Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 47

confusione quam neganti forte ex pudore credendum est; tum quia confessarius dando absolutionem ei nihil prodest, eam negando nullum incommodum nec confusionem affert. *Utrolibet modo agere potest confessarius: aut potest non absolvere id dissimulando, aut potest absolvere. In neutro casu ipse peccat, neque peccatum sacrilegii poenitentis impedit. Cur ipse non peccet dando absolutionem, quam sciat fore nullam, ratio ea est, quod hanc scientiam non habeat nisi ex confessione haustam seu sacramentali sigillo clausam: qua uti non tenetur extra confessionem ipsius poenitentis, qui notitiam dedit. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. II 555.*

Quodsi confessarius extra confessionem ab aliis audivisset peccatum illud post ultimam confessionem, v. gr. ante duos dies, commissum esse, potius credendum esset poenitenti. Si tamen esset longe maior auctoritas testantis, et circumstantiae apertius adversarentur contra poenitentem, absolvendus non esset saltem absolute. Lacroix l. 6, p. 2, n. 1969 et n. 1753; Illsung n. 128.

37. Resp. IV. Quando alicui neganda est absolutio, fiat id suaviter, ostendaturque id ad poenitentis et confessarii salutem necessarium; huic maiorem potestatem non esse, quam contulerit Deus; sique attentaret absolvere, nihil acturum. Ne terreatur poenitens, non imponatur poenitentia; sed ad summum suggeratur sub consilio, dicatque confessarius se pro eo oraturum, moneat insuper, si ad alium eat, eadem peccata iterum esse confitenda nec ad communionem modo accedendum esse etc.

Non possum non commemorare aurea illa verba Leonis XII, quibus in Bulla iubilaei anno 1825 Caritate Christi confessarios instruit: «Quocumque autem animo sint, qui accedant ad ministrum poenitentiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quispiam Dei bonitati aut sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio, verbis quoad poterit humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus officiumque suum et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quam primum blandissime alliciat, ut, iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatorum gratiae coelestis dulcedine reficiantur.» *