Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 46

instrui»; nam si possit, instruendus est, aut si tempus non patitur, monendus, ut curet se instrui, et post instructionem absolvendus: atque haec satis clara sunt. Maior difficultas est circa consuetudinarios vel constitutos in occasione proxima. Sed de his infra P. 3, n. 169 et deinceps.

36. Resp. III. Si confessario constet ex confessione alterius commisisse certum peccatum poenitentem, quod nec confessus sit nec modo confiteatur, v. gr. si sponsus confiteatur se a paschate confessum non esse, fornicatum autem esse cum sua sponsa post dominicam in albis; si haec dein pariter dicat se a paschate confessam non esse, de fornicatione autem mentionem non faciat: potest confessarius more consueto eam examinare circa ea, quae eiusmodi homines interrogari solent, v. gr. num ipsam nil ultra angat, num nihil contigerit post contracta sponsalia, quod conscientiam gravare possit, quia ex scientia illa etiam sacramentali non amisit confessarius ius interrogandi modo ordinario; quod addo, quia ad examen extraordinarium illa scientia uti non licet. At si sponsa neget peccatum illud, quid agendum sit confessario, controvertunt auctores. Aliqui putant absolutionem dandam esse sub conditione, eo quod non minorem fidem mereatur quam complex peccati, adeoque ius ad absolutionem habeat. Admittunt hoc alii, si sit ratio prudens excusandi poenitentem, eo quod non recordetur forte illud factum esse post ultimam confessionem, aut ex ruditate sua putet inculpabiliter licere copulam, quia, uti quandoque dicunt, existimarit se coram Deo iam esse coniugem etc. Si vero tale iudicium formari non possit, sitque confessarius certus peccatum illud clavibus non fuisse subiectum, recte tenent sponsam absolvendam non esse, sed praevia admonitione ordinaria de matrimonio digne ineundo, utpote ex quo pendeapars magna felicitatis in eo exspectandae, deque diligenti praeparatione, dicto «Misereatur», sine absolutione, insciam non datae absolutionis, dimittendam, ne sacramentum administretur invalide; tum quia potius accusanti se cum sui