Neo-Confessarius
p. 49
autem sita super terram creata sunt hominis ipsius causa, ut eum ad finem creationis suae iuvent. Haec alte imprimenda sunt poenitentibus, excitando eos ad fervens studium finis sui consequendi. Quidquid homo agit, quidquid patitur, quod eo non tendit, deperditis annumerandum est. Fine illo qui excidit, melius esset illi, si natus non esset. Exponendum quoque, quam multiplicia, quam facilia, quam iucunda, quam excellentia dederit Deus homini media ad finem suum, quam benigne ordinaverit, ut omnia seu prospera seu adversa diligentibus Deum cooperentur in bonum. Ac proinde inexcusabilis fit homo, qui divitias bonitatis Dei contemnit vel iis abutitur. Denique moneatur, ut conitatur ad omnimodam indifferentiam, suscipiendo de manu Dei non minus lubenti et grato animo adversa quam prospera; quia nescit homo, quid ad finem suum magis conducat: valetudo bona an adversa, divitiae an paupertas, honor an neglectus et contemptus. 40. Resp. III. Concipiat magnum odium et horrorem omnis peccati, imprimis mortalis, considerando eius malitiam; quae, etsi transcendat humanum intellectum, magis tamen apparebit, si considerentur: 1. Poenae, quibus Deus, iustus vindex, unicum mortale in angelis lapsis et Adamo excepit, et quibus punit modo mortalia in aeternum in inferno. 2. Satisfactio, quam Deus exegit ab Unigenito suo, qui peccata nostra in se suscepit eluenda. Neque enim satis ei erat, ut unum obsequium, etsi infiniti valoris, exhiberet, sed ut nasceretur pauper, ab hominibus desertus viveret ut egenus et quasi ignotus, toleraret opprobria, contemptum, calumnias, immo ignominiosam mortem crucis inter latrones subiret. 3. Quis per peccatum mortale offendatur, inhonoretur, contemnatur; a quo et ob quid, in quibus circumstantiis: vid. Deus in conspectu suo, eo tempore, dum homini dat vitam ex amore salutis eius, eum fovet et sustentat, ut supra exposui sub n. 12.
41. Resp. IV. Saepius poenitens consideret, quam fluxa atque mutabilia sint omnia, quae mundus offert; cogitet brevitatem vitae, mortem certam, horam incertam, aeternitatem