Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 50

deinde futuram felicem vel infelicem. «Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?» (Mt 16, 26.) Nihil proderit, divitem fuisse, nil, fuisse in deliciis, honoribus, nihil, fuisse principem, regem, totius mundi monarcham. Hac ratione consequetur amorem spiritualis paupertatis et animus a terrenis avelletur.

42. Resp. V. Suggerantur media generalia consequendae virtutis. Quorum primum est magna virtutis aestimatio; virtus enim substantia est vitae christianae et rationalis naturae dignitas, decor, pulchritudo, ornatus, nobilitas. Haec si desit, nihil conferunt cetera; si adsit, hominem evehit ad Dei similitudinem; constituit enim eum prudentem, iustum, fortem, temperantem, mitem, patientem, benignum, misericordem, aliisque perfectionibus exornat; ex quibus pulchra quaedam Dei similitudo et perfectionum eius imitatio consurgit; immo filius fit Dei, filius autem refert patrem. Similitudo Dei in nobis secundum S. Augustinum in moribus cernenda est. «Nam sicut Deus creator, qui hominem ad imaginem suam creavit, est caritas, bonus et iustus, patiens et mitis, mundus et misericors, et cetera sanctarum virtutum insignia, quae de Deo leguntur: ita homo creatus est, ut caritatem haberet; ut bonus esset et iustus, patiens atque mitis, mundus et misericors. Quas virtutes quanto plus quisque in se ipso habet, tanto propior est Deo et maiorem sui creatoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum et diverticula malorum ab hac nobilissima sui conditoris similitudine degener aberrat, tunc fit de eo, quod scriptum est: Homo, cum in honore esset, non intellexit.» Quantam autem similitudo Dei homini conferat excellentiam, quis explicet? «Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes» (Ps 81, 6). Vis esse ex iis? Sectare virtutem.

Secundum generale medium est ardens, forte, efficax virtutis desiderium. Ardens quidem, ut quis ad eam feratur

In append. op. S. Aug., De spiritu et anima c. 35 (ML XL 806).*