Neo-Confessarius
page 7
PRAEFATIO PRIS LEHMKUHL AD EDITIONEM SUAM PRIMAM.
Quoniam merito cum S. Gregorio Magno ars artium dicitur regimen animarum, neque uspiam periculosius erratur quam in hoc regimine, quando in foro sacramentali exercetur: summi momenti est atque plane necessarium, ut, qui ad hoc munus vocantur, statim ab initio hanc artem bene teneant, neque per usum atque per errores commissos discant errores vitare. Quapropter dexteritas quaedam, quae alioquin ex usu hauritur et augetur, a nondum expertis diligentiore institutione iam antea comparanda est.
Ad quam promovendam egregie contulit suo tempore P. Ioannes Reuter volumine, quod inscribitur «Neo-confessarius practice instructus»: neque nunc, post elapsum saeculum cum dimidio, opus illud utilitate sua caret. Multi quidem post eum scripserunt; immo circa idem fere tempus aureus ille libellus S. Alphonsi Liguori, cui titulus «Praxis confessarii», in linguam latinam versus, in lucem prodiit. Et revera duo illi libri in multis conveniunt. Neque tamen plane eadem eodem modo tractant, atque lectori gratissimum est, res similes dissimili modo tractatas videre. Quantopere autem ipse ille Patris Reuter «Neo-confessarius» etiam nunc confessariis acceptus sit, ex hoc uno colligere licet, quod liber ille plane quidem retractatus et germanico idiomate editus (Der Beichtvater . . . gänzlich umgearbeitet und den heutigen Verhältnissen angepaßt von P. Julius Müllendorff S. J., Regensburg, vorm. G. J. Manz) brevi tempore compluries debebat recudi.
3382