Neo-Confessarius
p. IV
Quare confessariis, imprimis novellis, plenius instituendis atque Christi fidelium, qui ad eorum sacramentale tribunal accedunt, spirituali bono uberius procurando me bene consulere putavi, si etiam ipsius latini operis novam editionem pararem. In qua perficienda satius esse duxi ipsius auctoris textum servare, si leviores, imprimis stili, emendationes excipias. Quia vero, sive propter quasdam doctrinas decursu temporis magis dilucidatas, sive propter tempora conditionesque sociales non parum mutatas, nonnulla aliter explicanda, augenda, resecanda erant: si quid expunxi, id adnotavi; si quid praeter notas in fine paginarum adiectas addidi, id asteriscis, quibus additamenta inclusi, distingendum curavi. Ita factum est, ut haec quidem editio revera sit aucta nostrisque temporibus accommodata, lector autem facile intelligat, quae habeat veteris auctoris auctoritate commendata, quae novo editori sint adscribenda.
Superest, ut Deum deprecer, quo largius opello hoc utatur ut instrumento gratiae suae, qua confessarios in munere difficillimo illustret et eorum ope permultos ad aeternam salutem eiusque augmentum perducat.
Scribebam die 6 Aprilis 1905 in collegio Valkenburg in Hollandia.
Aug. Lehmkuhl S. J.