Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

page 9

PRAEFATIO AD EDITIONEM TERTIAM.

Iamiam tertiam huius operis editionem P. Lehmkuhl anno 1916 paraverat. At quoniam postea, publicato Codice iuris canonici, plura retractare necesse suit, quam tamen operam ipse Nestor Theologiae moralis, morte (die 23 Iunii 1918) nobis abreptus, praestare non potuit, hae curae infrascripto editori commissae sunt.

Atque partes meas esse duxi, eo spiritu, quo P. Lehmkuhl hoc opus ediderat, potius practicae utilitati lectoris consulere, quam criticam textus primigenii editionem parare. Unde textui, quem iam P. Lehmkuhl emendaverat, non ita parcendum esse visum est, ut, quae in eo, praesertim quoad auctorum allegationes, aut falsa aut minus certa erant, non expungerem. Imprimis autem id mihi curae suit, ut Pris Reuter doctrinam in haud paucis illis locis, ubi id necessarium suit, ad normas novi iuris revocarem. Ut tamen lector, quae Pris Reuter, quae vero auctoritati Pris Lehmkuhl, quae demum mihi tribuenda sint, facile dignoscat, partes a P. Lehmkuhl adiectas, ut in prioribus ita in hac quoque editione asteriscis (*) inclusae exhibentur; partes vero a me additae initio et fine cruce (†) distinguuntur. Notas tamen ad calcem omnes, iis exceptis, quibus in fine asteriscus additus est, ego apposui.

Concedat Deus misericordissimus, ut ex hoc opere eadem qua hucusque ubertate abhinc quoque fructus ad Eiusdem gloriam animarumque salutem proveniant!

Scribebam die 1 Ianuarii 1919 in collegio Valkenburg in Hollandia.

Ioannes Bapt. Umberg S. J.