Neo-Confessarius
p. 74
S. Augustinus , qui videt thesauros in somnis, dormiens dives est, sed evigilabit et pauper erit. 2. Quo devenient divitiae, quas tanta sollicitudine, forte cum iactura salutis meae comparo? Diripient alieni tandem labores meos. Heredes mei aut nati eorum erunt prodigi, et dein quid mihi? Quin potius, adhibita moderata diligentia ad necessaria mihi meisque acquirenda, committo me divinae providentiae. Deus novit, quid cuique prosit ad salutem. 3. Quam vilia sunt huius mundi bona! Extrinseca sunt, possessorem suum nec meliorem nec beatum faciunt; sed inquietum, coeli immemorem, superbum, luxuriosum, divinorum contemptorem, crudelem in miseros, dicente Ecclesiastico (10, 9 10): «Avaro nihil scelestius. . . . Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet.» Si beatum redderent divitiae, non largiretur eas Deus hostibus suis, cuiusmodi sunt ethnici, scelerati. 4. Unigenitus Dei, cum dives esset, propter nos egenus factus est; si fuisset melior ad felicitatem aeternam via quam divitiarum contemptus, eam is elegisset et nobis ineundam demonstrasset. 5. Esto misericors in pauperes et beneficus in proximum. Contraria contrariis curantur. «Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam» (Prv 28, 27). «Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis» (Prv 19, 17). «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40). «Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus» (Hebr 13, 16).
QUAESTIO III.
Quae confessario de materia luxuriae sint specialiter observanda.
66. Resp. I. Luxuria generice accepta est appetitus inordinatus delectationis sensualis, specifice autem appetitus inordinatus delectationis venereae. Ad quae intelligenda
Cf. in Ps. 75, n. 9 (ML 36, 963).
S. Thom. 2, 2, q. 153 et 154.