Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 73

aut si merito certum iudicares iis grave damnum tibi vel alteri parari, quod aliter non posses avertere; licet enim contra iniuriosas literas tibi consulere; sed nec tunc plus legendum, quam quod ad illum finem requiritur. Cavendum quoque, ne id temere iudicetur. Idem dicendum de literis apertis, quas aliquis casu amisit aut ex inconsideratione in loco publico reliquit. Quodsi dominus illas dilacerasset et fragmenta in locum publicum proiecisset, num legi possint licite, controvertitur. Affirmat Lugo et alii satis communiter, eo quod eas videatur habere pro derelictis et cedere iure suo. At contradicit cum aliis Lacroix l. 3, p. 2, n. 1236, si in minuta frustra dilacerasset; quia sic satis ostendisset se velle earum contentum esse secretum: proinde fragmenta coniuncta legere, per se loquendo, non licere. *Potius dixerim in tali casu praesumi posse literas ita esse dilaceratas, ut, quid continuerint, intellegi amplius non possit, adeoque frustulas quasdam legere non esse peccatum. Verum si praeter exspectationem, v. gr. per coniunctas frustulas, comperiatur res, quae naturale secretum postulet, eam utique secretam esse tenendam, non tamen maiore obligatione quam quaelibet secreta naturalia, quorum notitia acquisita sit non iniuste. Hoc sensu utrique sententiae laudatae aliquid dari potest.* Quod dixi de literis, valet de alienis scriptis, quae quis vult esse secreta, cum et in his ius ad secretum habeat; unde si ex his aut literis alienis per iniuriam lectis damnum domino sequatur, legens tenetur ad compensationem.

Remedia contra avaritiam.

65. 1. Cogita quam inconstantes sint huius mundi divitiae! Transeunt omnia illa «tamquam umbra» (Sap. 5, 9). «Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis» (Ps. 75, 6). Quomodo, inquit

De iust. et iure, dist. 14, n. 150.