Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 76

3. Cogitatio de obiecto turpi alia est practica, alia speculativa tantum. Practica est, quae repraesentat obiectum modo delectabili, id est, vel tamquam praesens nunc ponendum vel tamquam delectabile sensui, adaptat illud cogitanti tamquam ei conveniens. Speculativa autem est, quae repraesentat obiectum aptum secundum se et quasi superficialiter sine modo illo, qualem plerumque habet, qui studet casibus considerans distinctionem specificam peccatorum in ordine ad confessionem, et haec de se peccatum non est, uti nec delectatio de scientia iam acquisita .

67. 4. Delectatio venerea plene deliberate sive in se admissa sive in causa per se efficaci indirecte volita est in solutis peccatum mortale ex toto genere suo, ut habet communissima et nunc certa sententia, quia omnis delectatio venerea ex natura sua ordinatur ad seminis effusionem estque huius incohatio, quae in solutis, si voluntaria est in se vel in causa quae dicitur per se et efficax, est mortale. Nam cum in hominis potestate, natura per peccatum originale corrupta, non sit admissa leviore delectatione maiorem impedire adsitque periculum consensus in hanc, recta gubernatio generis humani exigit, ut illa graviter prohibeatur, ne sequatur corruptela et ruina generis humani, et ne matrimonii fini, qui est propagatio generis humani, ut augeatur numerus servorum et filiorum Dei, graviter praeiudicetur. 5. Delecta-

Si stricte loqui volumus, etiam delectatio ex cogitatione, quae sistit in mente atque solam voluntatem movet, quae igitur non est proprie cogitatio practica in partem sensibilem redundans, neque movens sensibilem appetitum, potest in peccatum transire; videlicet sola mente et voluntate delectari de re mala cogitata eamque approbare peccatum est, idque in re venerea grave, tum quia obiectum, quod voluntas amplecitur, graviter peccaminosum est, tum quod talis cogitatio et approbatio secum trahit communiter proximum periculum consentiendi in ipsam sensibilem delectationem veneream. Aliter delectatio de cogitatione rei se habet. Haec non est mala, cum sit de sola scientia rei malae. Attamen etiam haec cogitatio, si sustinetur sine iusta causa, ansam dare facile poterit cogitationi practicae et vere peccaminosae; quare arcendae sunt quaelibet cogitationes inutiles de re lubrica oriturae.*