Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 77

tiones vero sensitivae non venereae nec de obiecto turpi admissae ex honesta causa, dum abest periculum consensus in delectationem veneream forte orituram, de se peccata non sunt, ut quae percipiuntur ex amplexu, manuum contactu, osculis factis ex urbanitate vel benevolentiae honesta causa, quia de se non sunt impudica, nec per se, saltem non propinque, tendunt ad venerea, fiunt autem ob rationabilem causam. Ita communis cum S. Thoma (2, 2, q. 154, a. 4). Dixi 1) admissae; nam delectationes illas sensibiles intendere valde periculosum est, cum in natura corrupta tunc vix absit delectatio venerea, in quam simul feretur consensus, unde ob illam voluptatem osculans feminam facile peccat graviter. Alexander VII damnavit hanc propositionem: «Est probabilis opinio, quae dixit esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris et pollutionis.» *(Quam thesim damnatam intellige de delectatione venerea, quasi in ea daretur ista materiae parvitas, quae, nisi transiret in delectationem rei gravioris et completae venereae, esset peccatum veniale tantum. Agi in thesi illa de delectatione sensibili non potest ostendi. Cf. Ballerini-Palm., Opus theologicum morale II , n. 966.) * Dixi 2) admissae ex honesta causa, quia, si fiant oscula ex levitate, vanitate, delectatio culpa non vacat. Dixi 3) de se; quia, si quis sciret se solere, cum illas admitteret, consentire in delectationem veneream, graviter peccaret exponendo se periculo, nisi aliam cautelam adhiberet. 68. Resp. II. Si poenitens se accuset de cogitationibus turpibus, interrogetur, num voluntarie et cum voluntaria delectatione iis inhaeserit. Si neget, ulteriore examine de his opus non est. Si dicat: Sensi delectationem, quaeretur, utrum eam libenter et voluntarie admiserit, an vero statim eidem repugnaverit. Non nocet sensus, ubi deest consensus, sed meritum est iis strenue repugnare. Si annuat, quaeratur, utrum fuerint de obiecto contra castitatem an de scurrili, v. gr. de excrementis humanis etc.; etsi enim cogitatio et delectatio