Patrologia Graeca 100
15-16
consulere jubet, præter nostrum Fabricii locum, Mansium in Supplementis ad concilia a Labbeo et Cossartio edita, tom. I, p. 775 et 806, necnon in novissima amplissimaque conciliorum editione Veneta tom. XIV, p. 119 seqq. et, ab iis eraditissimis, ait, dummviris, discimus, hos, de quibus nunc ago, canones nusquam adhuc a quoquam ea serie atque ita plene, ut in hoc nostro codice habentur, in lucem esse protractos. Tum animadvertit, in cod. 283 Vind. antea jam memorato, exstare ex Nicephori canonibus excerptos canones quadraginta multo utique plures, quam ex Cotelerio ediderit Mansius conciliorum edit. noviss. Venetæ tom. XIV, p. 129; codd. autem 54, 52, 53, Vindob. citatos conservare eosdem ipsos septemdecim canones, quos ex Jure Græco-Romano reliquis præposuit Mansius, laudatæ Conciliorum editionis tom. XIV, p. 119: atque quatuor illos codd. Cæsar. futuro Nicephori canonum editori in primis commendat. Novam vero editionem canonum cum neque sua serie neque justo numero clreumserantur, necessariam esse judicat. Denique observat, Mansium ex diversis operibus depromptos protulisse 69 cann.; sed, si semel atque iterum repetiti demantur, legitimum cum hoc codice Vindob. numerum convenire. — Eodem Kollario pag. 770 l. c. prodente, in cod. 437, n. 5 et 6, sunt tria Nicephori Vaticinia. — Niceph. canones Eccles. citantur in cod. Laur. Medic. 4, in Expositione sacror. præceptor. et in cod. 25, plut. 9, sive Thes. orthod. fidei. V. — Bandin. Catal. codd. Gr. vol. I, pag. 99 et 434. — Κυριακοδρόμιον τοῦ ἀρχιπεισκόπου Νικηφόρου. Mosquæ ex offic. Ridigeri et Claudii. 1796, 2, vol. 4. — Niceph. De fide Christiana et alia Opp. in variis bibl. obvia, quæ Montf. in Bibl. biblioth. mss. indicarit, ea in Indic. v. Nicephor. P. CPol. quæras velim. — Fabric. infra in vol. XI, libr. vi, cap. 3, pag. 166 seqq. reddidit Gr. ac Lat. ex Nicephori CPolit. epistola synodica ad Leonem III papam, partem eam, in qua septem synodi breviter describuntur et probantur. — Nicephoro, patriarchæ CPolit. in cod. bibl. publ. Paris. 1375, n. 8, tribuitur Carmen de jejuniis Græcorum ad Meletium monachum, et confector Catal. II, p. 310, ineditum ait, ut opinor: incipit: Πρῶτος Σεπτέμβριος ἀρχὴ τυχάνε. τοῦ Ινδίκτου. — Eidem in cod. Veneto Marc. 498, ascribitur opusc. In Herodiadem et reiiquas improbas mulieres, forsan ex alio opere excerptum. HARL.
Idem quoque fuerit cum nostro Nicephorus, chartophylax Magnæ ecclesiæ CPol., si verum est quod notatur in Orthodoxographis, a chartophylacis munere pervenisse ad episcopatum ecclesiæ CPolitanæ. At circa a. C. 560 vixisse tunc non potest: nullus enim illis temporibus episcopus sive patriarcha CPol. Nicephori nomine. Verum pulchre cum illa sententia congruit, quod Caveo Nicephorus chartophylax videtur claruisse circa a. C. 801. Patriarcham enim creatum a. C. 806, jam a me adnotatum est. Sed vicissim exstant ad Nicephorum chartophylacem interrogationes mss. Maximi monachi. Vide Lambee. lib. vi, p. 56. Qui Maximus, si idem sit cum confessore a. C. 672 defuncto, etiam Nicephorum hunc ad sæculum septimum reforri atque a patriarcha distingui oportet. Ut ut sit, Nicephori Chartophylacis Fragmentum ex epistola ad Theodosium, monachum Corinthium, De ligandi solvendique potestate, Latine legitur in Orthodoxographis a. 1555, p. 936; et a. 1569, pag. 74; et ad calcem Philastrii. Basil. 1539, 8, pag. 404 seq.: atque in quibusdam Bibl. Patrum edit., ut Lugd. tom. XII, pag. 547; et Colon. tom. VII, et Paris. 4589, 1634, tom. III (g). Epistolæ duæ ad eumdem Theodosium de quæstionibus quibusdam, Græce et Latine exstant in Jure Græco Romano Freheri tom. I, pag. 341-344, et in editione Bonefidiana Græc. p. 197, et Lat. p. 233. Occurrit etiam Latine in Appendice ad Bibl. Patrum Bigneanam, a. 1579, et in cæteris, quas jam memoravi, Bibliothecæ Patrum editionibus, ut Lugd. tom. XII, p. 546 seq. FABR. Maximi monachi Quæstiones sacræ Miscell. ad Nicephor. chartoph. sunt in cod. Vindob. 17, 3. V. Lambee. Comm. VI., part. 1, p. 125. In cod. Bibl. Vindob. 12, n. 17 et 18, sunt duæ illæ epistolæ Niceph. chartophyl. ad Theodosium monachum, canonicæ; atque Kollar. in Supplem. ad Lamb. Comment. col. 417 seq. non solum suspicatur, Nicephorum chartophylacem floruisse ineunte sæculo nono; sed etiam adnotat, cod. Cæsar. et aliquanto copiosiorem esse exemplo Freheriano, et adeo differre ab eo, ut ad eam diversitatem commonstrandam nova illius editione opus sit. In altera quoque, cum priore continuo scripta, epistola locus de Joannis Nestentæ libello Pænitentiali, ut suspicatur Kollarius, et alia quamplurima emendatius et plenius in cod. Vindob. scripta sunt, quam a Frehero fuerunt typis edita. — Ex epistolis Niceph. chartophyl. ad Theodosium, monachum Corinthium, continentibus solutionem quarumdam quæstionum, excerpta sunt in cod. Laur. Medic. II, n. 82, plut. 5, et Bandin. in Cat. codd. Gr. II, pag. 9, plura hic esse excerpta, quam in Lemnelavii Jure Gr. Rom. lib. v. p. 34, observat. — In Decreto, edito circa unionem synodi cum Leone Chalcedonensi et circa piam sententiam de adoratione imaginum, ab imperatore Alexio Conneno (quod decretum Montfauc. in Biblioth. Coisl. p. 103 seqq. ex cod. Coislin. 36, Græce cum Lat. versione vulgavit), inter congregatos occurrunt Nicephorus, Gangræ episcopus, et Nicephorus diaconus, olim chartophylax. — In cod. Coislin. (V. Montfauc. Bibl. Coisl. p. 325), Epistola ad Methodium, mon. responsiones ad 17 interrogata comprehendens, tribuitur Theodoro, quam sub Niceph. CPol. nomine Gr. et Lat. vulgavit Coteler. tom. II Monumentor. Ecclesiæ Gr. p. 453. HARL.
Vita Dionysii Areopagitæ, quæ Nicephoro CPolitano tribuitur in Catalogo Barberinæ bibl. et exstat in edit. Dionysii Corderiana tom. II, pag. 204, petita est ex libro ii Nicephori Callisti Hist. eccles. cap. 20. Quemadnodum Scholia in Synesium, eidem Nicephoro CPolitano ascripta in eodem Catalogo, consult
(g) Alias edd. v. in Catal. bibl. Leidensis, p. 58. data p. 52), est 'Επιστολὴ Νικηφόρου χαρτοφύλεκος — in cod. 52, n. 9 (teste Matthæi in Notitia lau- T' λύειν καλδεσμεῖν τοῖς ἀρχιερένει. HARL.