Patrologia Graeca 100
17-18
esse Nicephori Gregoræ, FAB. Vitam Joannis Cappadocis scripsit Nic. CPol. in cod. Paris. 276. V. intra, lib. v, c. 40, vol. X, p. 164 vet. ed. HARL.
Hic, quoniam, quantum scio, Bandurii edit. non vidit lucem, subjungam statim Banduri conspectum, quem Fabric. in vet. edit. demum in § 25, p. 624 seqq. typis repetendum curarat, et ad quem plures provocare solent. Equidem Græca omisi, nomina tantum auctorum posui aut contravi, præcipue lineolas, ut chartæ parcerem. HARL.
ANSELMI BANDURI CONSPECTUS OPERUM S. NICEPHORI, PATRIARCHÆ CPOL., QUORUM PAUCA HACTENUS EDITA FUERUNT, EDENDORUM PROPEDIEM DUOBUS TOMIS IN-FOL CUM INTERPRETATIONE LATINA, NOTIS ATQUE VIII DISSERTATIONIBUS CRITICIS, DOGMATICIS ET HISTORICIS.
Erudito Lectori.
Inter Constantinopolitanos præsules, nullus ab ævo Chrysostomi fuit tot doctrinæ pietatisque dotibus exornatus, quot Nicephorus ille, qui octavo sæculo omnes leonoclastarum impetus excepit, scripta et molimioa egregie repulit. Ejus opera a multis tentata, hactenusque tamen in variis bibliothecis latentia, cum in lucem edere animus sit, doctorum opem et consilium expetere cogor; tum, ut, si quid in bibliothecis existet, hoc in Catalogo non expressum, ea de re me commonefacere non dedignentur; tum, ut, si uspiam pauca illa, quæ temporum injuria in manuscriptis nostris exciderunt, quæque suo loco notavimus, reperiantur, ea nobis ad publicum usum commodare ne graventur.
Quanti vero æstimanda sint isthæc opera, etsi res ipsa per se loquatur, paucis tamen recensere ne pigeat. Hic Iconomachorum omnes sententiæ, impia dicta, et molitiones aperiuntur, et incredibili diligentia confutantur; qua in re nihil perfectius hucusque in lucem prolatum est. Hic bene multa, ad historiam pertinentia, et ab historicis intacta, narrantur; ac ubique absoluta et varia in rebus, cum ecclesiasticis, tum profanis, Nicephori erudito deprehenditur. Constantini Copronyui, quem Mamonam ubique nuncupat, ausus in temeranda religione varii, doli, fraudesque, furor in Christianos, machinationes contra piam fidem, admistis subinde rerum gestarum monumentis recensentur, ejusdemque impia doctrina pro virili refellitur. Hic Eusebii Cæsariensis dogmata, ut impia et a Christianæ fidei sinceritate aliena, confutantur: nam inter Græcorum præstantissimos Eusebius, ut Arianus et hæreticus (nec fortasse injuria) semper habitus est: in his vero quæ Eusebium spectant, multa habentur hactenus inedita et ignota, quæ ad illorum temporum historiam apprime conducant. Epiphanidis item eujusdam. cujus nec ætas nec nomen ita comperta sunt, sententia affertur, ac utpote impia et lethifera profligatur. Quodque, meo quidem judicio, præstantissimum est, multa nova et inobservata de synodo secunda Nicana profert; his longe sinceriora, quæ jam in Collectione synodorum comparem; utpote quæ ab oculato teste, qui rebus etiam interfuerit, tradantur. Multa item sanctorum Patrum vel fragmenta, vel etiam opuscula, pene integra nondum edita, hic passim inserta nec sine voluptate reperias; in his Macarii Magnetis, vix noti scriptoris, qui, teste Nicephoro, primis Ecclesiæ sæculis florui, pretiosa ἀποσπαράτα quamplurima, quibus alia ejusdem scriptoris fragmenta, ad doctrinam ecclesiasticam perquantulia, a doctissimo et humanissimo Joanne Boivino accepta, adjunximus. Nec sine examine ille et perquisitione, Patrum opera in medium affert, sed sicubi opus περὶ γνησιότητος vel νοβαίας accurate et sagaciter edisserit. Non immerito igitur vir tantus passim a scriptoribus cum æqualibus, tum subsequentis ævi, a doctrina, a religione, a disciplinarum omnium scientia, laudatur: in his primas tenent Ignatius, ejus Vitæ scriptor, Theodorus Studita, Photius in Bibliotheca et alii, quorum testimonia initio operum ejusdem Nicephori afferemus. Etsi vero nunc primum Nicephori opera isthæc in lucem prodeant, non defuerunt, qui antehac ea publicare voluerint. Inter eos Combelisius, vir de re litteraria optime meritus, ut videre est in Præfatione ad Vitam Nicephori. At sive aliis distentus negotiis, sive morte præoccupatus, aliis rem dimisti; cujus promissa si expleamus, nos pergratum litteraris omnibus facturos confidimus. His dissertationes criticas, dogmaticas, historicas ad operis elucidationem, ut in laterculo videre licet, adjiciemus.
Prodeant autem isthæc ex codicibus regiis 1826, 1989, 2378, exque Colbertino 364 (h-i). Hisce porro ineditis operibus, alia omnia subjungemus, quæ publici juris sunt, quæque ordine digesta in line sequentis laterculi reperies. Hæc omnia vero duobus in folio tonis complectemur: nisi fortasse ampliorem segetem ex Vaticana bibliotheca eruere liceat, ubi jam omnia studiosis patent beneficio summi Pontificis Clementis XI, qui ad bonum reipublicæ cum ecclesiasticæ tum litterariæ natus, et ad fastigii culmen exectus est, litteris et ipse Græcis omnique doctrinæ genere apprime excultus. Neque silentio mittere licet, cui hoc otium et hanc litterarum colendarum facultatem debeamus. Is est, Cosmus III, Magnus Etruriæ dux. — Hujus magnificentiæ, si quid ad studiosorum usum opportune dabitur, totum sive a nobis sive ab iis, quibus ex tenuitate nostra quidipiam utilitatis et fructus obvenerit, acceptum referatur. Hujus item beneficio alia nos litterarum monumenta in lucem emittere per otium paramus: in quibus Theodori Mopsuesteni Commentaria in duodecim prophetas; Philonis Carpathii in Cantica genuma commentaria; Hesychii in psalmos: quæ omnia ex Bibliothecis eruimus; et alia quoque, si votis nostris faverit Deus. Nos item multum debere profitemur Clementi, bibliothecæ Regiæ custodi, qui nobis hujusce vere regiæ supellectilis ad nutum copiam fecit: nec minus Cl. Boivino alteri custodi, qui Catalogum operum sancti Nicephori, a se accuratissime concinnatum, nobis perhumaniter obtulit, unde prospectum nostrum, et ex ipsis codicibus, adornavimus. Neque tacendus Michael Lequien, ex familia Dominicanorum, vir eruditus et officio plenus, cujus item opera et consilio frequenter usi sumus. Sed nihil pro meritis unquam dicere possum de doctissimo viro nobisque summa necessitudine conjuncto R. P. D. Bernardo de Montfaucon, cujus opera, consilio, exemplo ad hæc ac pleraque alia capessenda animum appulmus, cujus consilio Gallicum iter suscepimus et Græcarum mitsarum, quas a puero colueramus, studio, nos totos addiximus. Hi nobis aggrediendi operis auctores fuere. Jam vero superest ut eruditorum consilium judiciumque exspectemus. Parisiis in monasterio Sancti Germani a Pratis, iv Kal. Junii moccv.
ELENCHUS OPERUM S. NICEPHORI PATRIARCHÆ CPOL.
TOMUS I.
Præliminaria Interpretis.
Præfatio generalis. — Præfatio de iis quæ hoc volumine continentur. — Dissertatio de Nicephoris, (h-i) Addendus codex bibl. Coislianæ, de quo M nitaconus, p. 135.