Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

19-20

eorumque scriptis. — Vita (j) sancti Nicephori, patriarchæ Constantinopolitani, descripta ab Ignatio diacono, ejus discipulo. — Oratio Theophanis presbyteri, habita in translatione ejus reliquiarum. — Chronica synonsis sancti Nicephori, patriarchæ CP., acta ac scripta ordine annorum digerens; ex ejus tem Nicephori vita, ex epistolis sancti Theodori Studitæ, aliorumque auctorum monumentis. — Veterum testimonia de sancto Nicephoro, patriarchæ CP.

Sancti Nicephori, patriarchæ Constantinopolitani, pro irreprehensibili et pura Christianorum fide capita LXXXIII.

Hæc capitum distinctio sumpta est ex codice Colbertino antiquissimo: capitum autem argumenta toto opere perlecto restituta sunt.

I. Proæmium. Suum esse cuilibet rei tempus, juxta Salomonem; fidei autem defendendæ tempus nunc adesse. II. Melius facturos homines, si, omissis inutilibus questionibus, futurum judicium vitamque internam meditentur. III. De fidei progressu a prima usque origine: ut varie pro variis temporibus divina Providentia hominum saluti consuluerit: de lege veteri: de salute humani generis per Christum reparata. Theologiam sanctis doctoribus abunde esse hæctenus explicatum. IV. De perversis Iconomachorum opinionibus: eas a synodis jam pridem esse damnatas: easdem unuc in paruiciem Ecclesiæ reviviscere. V. Iconomachorum vitia: eos galæ præsertim ac ventri deditos esse. VI. Continuatio invectivæ in Iconomachos: eorum plerosque concilio Nicæno sobscripsisse, deinde mutavisse sententiam; mox depositos, ac sacerdotio privatos turbas movisse. VII. Ut Iconomachi lingua et manu in Ecclesiam ac res sacras grassati sunt. Pathetica ac vehemens declamatio. VIII. Iconomachi cum Judæis collati. Christum per illos secundo ac tertio passum esse; ejus nempe imaginibus violatis ac deformatis. IX. Iidem collati cum ædificatoribus turris Sennaar, item cum Janne et Mambre, cum Alexandro et Hymenæ, cum filiis Core ac deinque cum semioribus Babyloniis, qui Susannam calumniati sunt: adjunxisse sibi Iconomachos colluviem hominum vilissimorum. Quam ob causam permiserit Deus Ecclesiam turbari et orthodoxos vexari. Invectiva in corruptissimos sacerdotum mores. X. Duplex Iconomachorum blasphemia: prima, idololatras esse eos; qui imagines colunt: altera, corpus Christi incircumscriptum esse: primum errorem conari eos testimoniis sanctorum Patrum confirmare; XI. alterum, Arianorum ac Manichæorum testimoniis astruere. XII. De Eusebio Cæsariensi, deque Ariana hæresi. XIII. Testimonia sanctorum Patrum male intellecta, ac trunca ab Iconomachis, usurpata. XIV. Invectiva in eos a quibus schisma denuo excitatum. XV. De persecutione ab iisdem suscitata. XVI. De his qui, metu amittendi hona vel dignitates, hæresim amplexi sunt. Iconomachorum mores. Christi, apostolorum, ac prophetarum dicta, adversus eos prolata. XVII. Crimina orthodoxis objecta ab Iconomachis. De synodo seu pseudo-synodo Copronymiana. XVIII. Expositio fidei orthodoxæ. — De Doo mo ac trino. XIX. De Christo. XX. De Christo seu de incarnati Verbi mysterio fusius. XXI. De duabus in Christo naturis, ac de unione hypostatica. XXII. Duas esse in Christo voluntates, et operationes duas diversas. XXIII. De adoratione duplici; de imaginum cultu; de objecto idololatriæ crimine. XXIV. Quinam sint idololatræ. Iconomachos Dei hostes esse. Dicta prophetarum contra Dei hostes prolata. XXV. Episcoporum ac sacerdotum impietas per prosopopeiam amplificata, De secunda Nicæna synodo. XXVI. Argumentum contra Iconomachos petitum ex his verbis, quæ in Liturgia recitabantur. 'Αποστατήτας ἡμᾶς τῆς πλάνης τῶν εἰδώλων, etc., id est, Cum nos ab errore idolorum reuocasset, etc. XXVII. In illa Iconomachorum verba, nisi nos Constantinus (Copronymus scilicet) ab idolorum insano cultu liberasset, Christus nullo modo salutem nobis afferre potuisset. Iconomachos in ipsa sacrorum mysteriorum cel bratione pugnantia et dicere et facere. De religionis Christianæ progressu ab ipsa usque origine. XXVIII. Si Christus Ecclesiam suam ab idolorum cultu liberare non valuit, quæ sequantur inde absurda? XXIX. Argumentatio in sacerdotes Iconomachos, dicentes se idololatras fuisse. XXX. Duo esse idololatrarum genera: item diversum esse idolorum et imaginum cultum. XXXI. Multos coli ab idololatris deos, habitu ac figura varios; unum a Christianis. Sacrificiorum diversitas. XXXII. Alia argumentatio ironica contra Iconomachos, dicentes serviisse se idolis. XXXIII. Duplex criminatio ab Iconomachis excogitata; prima in ipsam Christi imaginem; altera in Christianes: Judæis ac Græcis pejores esse Iconomachos.

Pars altera hujus Apologetici, in qua probatur ex sacris Scripturis, omnes gentes ab idolorum cultu virtute Christi liberatas esse, et Ecclesiam universam errare non posse.

XXXIV. An ea, quæ Iconomachi docent, congruant cum sacris Scripturis, dictisque propheticis. Sequuntur prophetarum dicta, ordine chronologico. XXXV. Davidis verba, et ad ea observationes sancti CP. patriarchæ. XXXVI. Verba Michææ, Osææ et Habacuc, cum explicatione, et observationibus. XXXVII. Verba Sophionæ et Zachariæ cum explicatione, et observationibus. XXXVIII. Christianos ab idolorum cultu longissime abesse: quæ fuerit martyrum, quæ ascetarum et anachoretarum fides. XXXIX. De diis gentium ac fabulosa theologia. Superstitiosum idolorum cultum abolitum esse, ex quo Christus in mundum venit. XL. Coli ab orthodoxis Christum: coli item ejus imaginem: scilicet corpus Christi pingi potuisse, circumscriptumque et passibile fuisse. XLI. Verba Malachiæ et Isaiæ, cum explicationibus et observationibus. XLII. Observationes ad verba Isaiæ. XLIII. Isaiæ verba, cum explicatione et observationibus. XLIV. Alia Isaiæ verba, cum observationibus et explicatione. XLV. Verhorum Isaiæ explicatio. Alia ejusdem prophetæ verba. Apostolorum Pauli, Joannis et Petri dicta, cum propheticis congruentia. XLVI. Isaiæ verba cum explicatione et observationibus. XLVII. Isaiæ et Pauli apostoli verba de purificata ac sanetificata a Christo Ecclesiæ, et ejus cum Christo unione. XLVIII. Exeursio in Iconomachos. Verba prophetica, Isaiæ scilicet. XLIX. Falsum est, quod Iconomachi dicebant, aversum esse ac alienatum a Deo populum ejus. Refutatio per dilemma. L. Id agere Iconomachos, ut Christum sua et dignitate et virtute spolient. Iconomachorum verba cum evangelicis collata. LI. Eosdem et Patri injuriam facere et Spiritui sancto. Jeremiæ verba cum explicatione et observationibus. LII. Alia Jeremiæ verba cum explicatione et observationibus. LIII. Quam dulcia sint Dei eloquia ac promissa. LIV. Ezechielis verba. LV. Explicatio propheticæ præcedentis, et ad eam observata. Alia ejusdem prophetæ verba cum explicatione et observationibus. LVI. Alia Ezechielis verba cum explicat. et observat. LVII. Alia Ezechielis verba cum explicationibus et observationibus.

(j) Exstat Græce in Actis sanctor, tom. II Martii, p. 704, et Latine, p. 294.