Patrologia Graeca 100
23-24
erent genti, sicut Filius. XXIII. Ad illa Mamonæ verba : Quoniam post unionem illam inseparabilis res est, etc., eum, qui solius carnis imaginem pingit, non affingere carni propriam personam, nec quartam addere Trinitati. XXIV. Mamonæ verba : Id est personam characterizans, ac statuens : Christum creaturam esse duntaxat, nec divinam naturam ei inesse. Refutatio verborum. Christum ipsum sudario divina vultus sui lineamenta impressisse. Iconomachos Judæorum æmulatores esse. XXV. De mysterio incarnationis doctrina orthodoxa. Contra eos qui dicunt beatæ Virginis corpus incircumscriptum fuisse circa illud tempus quo Christus conceptus est. Dilemma. XXVI. Aphthariodocetarum opinio, assumptam a Christo carnem incorroptibilem dicentium. Si Christi corpus incircumscriptum fuit, an illud a beata Virgine habuerit, an beatæ Virgini communicaverit. XXVII. Qui Christum circumscriptum negat, is et hominem esse eum negat : qui hominis corpus pingit, is corpus ab anima non dividit. De Copronymi imaginibus sculptis pictisque. Invectiva in eumdem. Eum effigiem suam adorari voluisse. Definitio archetypi. Definitio imaginis. XXIX. Definitio idoli. XXX. Imago relationem habet ad archetypum, et ab eo differt essentia. Qui imagini illudit, eum et archetypo illudere. XXXI. Etymologia vocis etc., quæ imaginem significat. Imaginem Christi aliud esse a Christo. Item differre hæc, simile esse et idem esse : item aliud esse, et aliud esse. XXXII. Ad illa verba Mamonæ : Ab unito divino Verbo separat, etc. Qui Christum effigiat, is naturas dividit, mente dontaxat, non actu, sive reipsa. XXXIII. Ad illa Mamonæ verba : Quod si non separatur, simul utique circumscribitur. Verbum divinum, cum natura sua sit incircumscriptum, non posse carne circumscripta simul circumscribi. De archetypo et imagine. XXXIV. De Christolytis. Si pictorum ars divinitatem Christi a carne separat, ipsa morte potentior sit necesse est. Excursio in Copronymum. XXXV. Verbum divinum nec vidiata carne injuriam passum esse, nec effigiata, circumscriptionem. XXXVI. Quibus verbis pictor Iconomachum allocuturus sit. XXXVII. Verbum divinum circumscripta carne non circumscribi. probatur per exempla solaris radii ; item orbis solaris descripti ; item ferri candentis, a qua tineti. XXXVIII. Ad illa Mamonæ verba : Impossibile enim est, imaginem esse, quæ non declaret formam sive characterem prototypæ personæ, etc. Mamonas Christum personæ, formæ et characteris expertem statuit. Duæ sunt in Christo formæ. Testimonia sanctorum Pauli et Petri. De Eusebio prava sentiente. XXXIX. Ad illa Mamonæ verba : Fieri enim non potest, ut in eo qui ex duabus naturis in una persona constat, etc. Si duæ sunt in Christo naturæ, utraque natura suas habet proprietates : si itaque divinitas incircumscripta, humanitas circumscripta. XL. Mamonas, ut Apollinarius, videtur unam in Christo naturam agnoscere. XLI. Ad illa Mamonæ verba : Sed aut divinitas simul circumscribitur in imagine, quatenus Christus ex duabus naturis persona una est, aut, etc. Verbum divinum non modo carne circumscripta, non circumscribitur ; sed ne quidem, eum in carne esset, circumscribebatur. Testimonia ex sacris Scripturis. In Deo substantia nihil differt ab operatione. XLII. Si Christus compositus, necesse est etiam ut sit circumscriptus. Verbum divinum, carne circumscripta, non circumscribitur : probatur per exempla sigilli aurei, et rotarum ignearum, quæ eum Cherubinis pinguntur. XLIII. Ad illa Mamonæ verba : Dicit autem is, qui fecit illam imaginem, eam Christi imaginem esse, etc. Qui imaginem facit, eamque Christi esse dicit, is Christi nomine diversa significari seit, ac, cum duo sint significata, altero duntaxat utitur. XLIV. Cum ait Paulus : Nos autem predicamus Christum crucifixum, non dicit, neque opinatur crucifixum esse ipsum Verbum. Alia testimonia, ex quibus patet nomen Christi oe una sape natura accipi. XLV. Ad illa Mamonæ verba : Et quomodo Dei et hominis nomen, divinam naturam significans et humanam, etc. Quæ dicuntur de Christo, ea non necesse est de utraque natura accipi. In Evangelio Christus modo homo, modo Deus vel Filius Dei vocatur. XLVI. Non esse meris verbis immorandum. Sape enim fieri vocum enallagen seu permutationem ; ut eum dicitur. Si videritis Filium hominis ascendentem illuc, ubi erat prius. XLVII. Per ἀντιδόσεως et οἰxατώσεως modum fieri, ut utraque in Christo natura proprietates suas alteri communicet, ac ut Verbum adoptet ea quæ sunt carnis propria. — Testimonia sanctorum Petri, Pauli, Cyrilli, Amphilochii, Gregorii Nysseni. — Item de Christi imaginibus. XLVIII. Si de Christi incarnatione recte sentirent Iconomachi, non confunderent in Christo naturas, naturarumque proprietates et operationes. XLIX. De divinis operationibus ; non differre eas ab essentia. De operatione Christi, scilicet humana ; eam esse finitam et circumscriptam. De duplici Christi Euclitate, divina et humana ; duplicem item esse ejus voluntatem, nec tamen humanam divinæ contrariam esse. — L. Duplex in Christo cognitio : ut Deus, novit omnia, etiam antequam homo natus esset : ut homo, quædam ignoravit. Testimonia ex Evangelio. Cætera quoque in Christo duplicia sunt, propter duas naturas. Promde nihil obstat, quominus is in eadem persona circumscriptus sit et incircumscriptus.
Brevis præfatio interpretis in secundum Antirrheticum.
ANTIRRHETICUS II, CAPITIBUS XX.
Procennium. — I. Ad illa Mamonæ verba : Constituimus autem et de alio capite interrogare vos, etc. — Invectiva in Mamonam. Eum et Ecclesiæ doctoribus et iis principibus qui ante illum juste ac pieimperarunt, sapientiorem se facere. II. Ad illa Mamonæ verba : Unus ille ex duobus in unam personam reductus, etc. Eo ipso, quod unam ex naturis non circumscriptam statuit, alteram imprudens ac nolens circumscriptam fatetur. III. Ad illa Mamonæ verba ; Per divinitatem suam eum præscivisset, etc. Mamonam ita stupidum esse, ut non intelligat imaginem Christi monimentum esse incarnationis (k). Refutatio eorum, quæ Mamonas docuit de corpore Christi in sacramento Eucharistiæ. De Apologia qua utitur pro se Mamonas. IV. Ad illa Mamonæ verba : Quoniam si de uno hoc simulacro persuaserimus vobis recte nos dicere, etc. Quænam ea sint, quæ de sanctorum ac beatæ Virginis imaginibus dicturum se ille profitetur. Nolle eum beatam Virginem vocari θεοτόxον, id est Dei Matrem, ejusque intercessionem ab eo repudiari. V. De veneratione sanctorum. Excursio in Mamonæ impietatem. VI. De profanatis ab eo templis ac sacris reliquitis. VII. De Angelis (l), eos incircumscriptos esse, sed non per omnia ; cosdem pingi ac effigiari fas piumque esse. VIII. De Cherubinis (m), quos Deus ipse jussit effigiari. IX. De angelorum apparitionibus, aliisque ejusmodi vi-
(k) Insignis locus de Eucharistia, cujus mentionem facit Hardinius in tractatu de sacramento altaris. Partem autem interpretatus est Joannes Baptista Ronssel. Editus a Combefisio in Manipulo Orig. rerumque Constantinopolit. p. 221.
(l) Fragmentum de Angelis et Cherubinis, edi-
tum a Combefisio, et assutum disputationi Nicephori eum Leone Aru. in Manip. Originum rerumque CP. pag. 178.
(m) Locus diversus ab eo quem Canisius edidit, tom. II, edit. novæ Basnagianæ, parte II, p. 15.