Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

25-26

sionibus; angeli quanquam formæ ac figuræ expertes, non semel patriarchis ac prophetis visi sunt. X. De angelis, qui mulieribus circa sepulcrum Christi apparuerunt; eos, quales visi sunt, tales depictos esse. De honore angelis debito. Per eos preces nostras Deo offerri. XI. Ignorare Iconomachos, quid sit pictura, quid circumscriptio, quid γραπτός, quid περιγραπτός: hæc autem non confundenda. XII. Quid sit γραφή seu pictura (n), quid περιγραφή, seu circumscriptio. XIII. Christum tribus modis circumscribi: non eadem esse γραπτά et περιγραπτά. XIV. Eumeratio variarum rerum quæ, eisi circumscriptæ sunt, pingi tamen non possunt. XV. Qui virtutes pingunt, ii non pingunt proprie, sed fingunt. Iconomachorum stupor, idem esse statuentium γράφειν ac περιγράφειν, aliter sentire ipsum illum, cujus auctoritate utuntur, et quem verum esse Asterium contendunt. XVI. Veri Asterii testimonium. Nuspiam sancti Patres pro γράφειν dixere περιγράφειν, nec περιγραφή, aut περιγραφική, aut ζωπεριγράφος, pro γραφή, seu ζωγράφος. XVII. Christus corpus habuit circumscriptum, quandiu vixit: item cum ascendit in cœlos: cum cujusmodi corpore rursum venturus est judicatum vivos et mortuos. XVIII. Christus cum viveret non ad-rat corpore in duobus simul locis: neque etiam nunc, cum in cœlo sit, eum nobis corporaliter adesse. Si fuit ἐνσώματος, id est, incarnatus, fuit etiam in loco et circumscriptus. XIX. Qui Christum negant circumscriptum fuisse, ii Docetarum errore implicantur. Docetarum opinio de Christo crucifixo. Christus cum effigiatur, non circumscribitur, sed pingitur, idque non quatenus Deus, sed quatenus homo. Si incarnatus fuit, fuit etiam circumscriptus. XX. Si propter hypostasin, quæ in Christo una est, corpus Christi esset incircumscriptum, esset ob eandem rationem et invisibile, et incomprehensibile, idemque nec tangi posset, nec manducari. De corpore Christi in sacramento Eucharistiæ; verum illud corpus esse, non imaginem.

Præfatio interpretis in tertium Antirrheticum.

ANTIRRHETICUS III. CAPITA CONTINET LXXXIV.

Antirrheticus non eodem tempore editus, quo reliqui; multa enim continet, in superioribus jam exposita.

Procemium. Stulte Iconomachos quærere unde traditum sit colendas esse imagines. I. Quemadmodum Iconomachi, traditioni inhærentes, evangelicos libros et crucem adorant, sic orthodoxi, traditionem secuti, imagines venerantur. In iis quæ ad Deum pertinent, non argumentandum, sed credendum. II. De fide et incredulitate. Orthodoxi fidem colunt. III. Usum pingendi ipsi Evangelii predicationi coerum esse: picturam esse genus quoddam scripturæ, erudiendis simplicibus idiotisque necessarium. IV. Picturæ utilitus, per quam eorum quæ Christus sive fecit, sive passus est, memoria renovatur. Evangelicæ scripturæ cum historicis rerum evangelicarum picturis collatæ. V. Sermones ipsi nihil aliud sunt nisi rerum imagines: sermonibus lucem vimque addunt picturæ. De veteribus libris, in quibus adjunctæ erunt sermonibus imagines. Historicæ picturæ idem valent ac historici sermones; major oculorum quam aurium fides. Evangelica historia, imaginibus expressa, nihil aliud est, quam ipsum Evangelium. VI (o). De statua ærea, quam Christo posuit mulier sanguinis fluxu liberata. Quid de ea re dicat Asterius, in illius mulieris Enconio. Iconomachos non Christianis, sed Judæis anumerandos. VII. De traditione non scripta. Christus suas leges non scripsit, sed animis insculptas esse voluit. Testimonium Lucæ evangelistæ. Multa in Ecclesiis observantur quæ usu ac traditione, non scriptura, nituatur. Eumeratio variarum traditionum. VIII. De lege et constetudine. Traditio, id est usus, ipsis grammaticis venerabilis est. De traditione varia testimonia, ex Evangelio, ex Epistolis Pauli, ex Chrysostomo, ex Basilio Magno, ex Epiphanii scripto Περὶ τῶν προσφερομένων ὑπὰρ τῶν χειομημένων. — Idem valere legem et consuetudinem. IX. Contra eos qui dicunt: Quænam lex jubet imaginem Christi adorare? X. (p) De varia adoratione. XI. De Cæsaris imagine. XII. De eo quod imperatorum ipsæ imagines venerabiles sunt. XIII. Ipsis Judæis dementiores esse impios Iconomachos, qui imperium Christi excusserint. XIV. Eosdem Persis amentiores esse, et Herode contumaciores. XV. Exemplum de adorantibus et conspuentibus imaginem Christi. XVI. Historia de sancta Maria Aegyptia. XVII. Historia de imagine Polemonis. XVIII. Verba sancti Basilii. XIX. Filius, seu Verbum, imago Patris dicitur secundum hypostasin minime dissimilem. XX. Etiam imago sensibilis, similitudinem cum forma Christi retinet. XXI. Quid sit imago, et secundum quid et xῶν dicta sit? Divisio. XXII. Artificialem imaginem, ratione speciei et formæ, cognominem esse prototypo. XXIII. De imagine, verba sancti Gregorii Theologi. XXIV. Verba sancti Cyrilli. XXV. Verba sancti Dionysii. XXVI. Verba Clementis Alexandrini, e tractatu De Pascha. XXVII. Etiam Samuelem prophetam Christi imaginem fuisse. XXVIII. De Græcorum detestandis superstitionibus. XXIX. Ipsa simplicia et compositione carentia mystice effligi: proinde Christum, cum sit persona composita, composite ac materialiter effligi posse. XXX. Sancti Patres et sacræ synodi, imaginibus ornari templa dictis factisque curaverunt. XXXI. Filium dici imaginem Patris, cum hypostasin habeat, natura nil discrepantem. Nos autem filios Dei dici adoptione et gratia, eam similitudinem habentes cum eo qui natura et potestate Filius est, quam habent imagines cum prototypis. XXXII. Seipsos fraudant impii Iconomachi adoptione, qua per sacrum baptisma contigit eos adoptari. XXXIII. Tollentes Christi passionem, crucem ipsam sinuol tollunt. XXXIV. Quomodo sanctificantis Christi figuram impii respunt, sanctificatæ autem crucis figuram colunt. XXXV. (q) Syllogismi decem; quanto pretiosior Christus propria cruce, tanto imaginem Christi pretiosiorem esse imagine ipsus crucis. XXXVI. Pretiosa ipsa ligna conculcari ab iis, contringique ex auro et argento efficta phylacteria. XXXVII. Contra eos qui vetant sacris vestibus interi imagines. XXXVIII. Contra eos qui dicunt, Christum post resurrectionem non circumscribi. XXXIX. Contra eos qui dicunt: Si id quod mortale ac corruptibile erat, mutatum est, quidmi et illud quod erat circumscriptum? XL. Quid significet illud, Non facies similitudinem ultius rei, etc. XLI. Contra eos qui dicunt: Quanam lege jubetur similitudinem Dei fieri? XLII. De Abgaro et imagine Christi non manufacta. XLIII. De Persarum rege, qui, misso pictore, Christi, in urbe Bethleem nati, et sanctæ Virginis Matris imaginem videre voluit. XLIV. A Manichæis et ab Arianis imagines aboleri. XLV. De iis qui avium et bestiarum imagines sacris vestibus intextas imaginibus Christi ac sanctorum æquiparant. XLVI. De iis qui demonstrationem pe-

(n) Totum hoc caput Latine edidit Canisius Antiq. lect. tom. IV, pag. 277, edit. primæ. In nova autem exstat tom. II, part. n, p. 15.

(o) Editum a Combetisio in Anct. noro Bibliothecæ PP. Græc., tom. I, pag. 278.

(p) Editum Bibl. PP. Græco Lat., tom. I, part. n, pag. 729.

(q) Canisius, Antiq. Lect. tom. IV, pag. 259; tom. II edit. novæ, parte n, p. 7.