Patrologia Graeca 100
863-864
inunda lactabit eum. Mater autem ipsius eubiculum A θηλάσει αὐτό· ἡ δὲ μήτηρ αὐτοῦ μὴ εἰσέλθῃ εἰς τὸν κοιτῶνα, εἰς δν τὸ παιδίον ἀνάκειται, μέχρι τῶν μ' ἡμερῶν, ἔως ἀν καθαρθῇ τελείως, καὶ λάθῃ εὐχὴν παρὰ τοῦ ἰερέως, μήτε μὴν ἄψηται τοσύνολον αὐτοῦ.
Ejusdem.
Si adulta mulier facta Christiana post unum vel duos vel quotenumque dies usque ad septem, sibi consueta viderit, in domo sua communicabit. Ecclesiam vero non ingredietur, donec purgata fuerit.
Nicephori archiepiscopi Constantinopolitani.
Quod oporteat Jejunare monachos quarta Tyrophasi feria, et in Parasceve, ac post præsanctificata caseum comedere quocunque in loco reperiantur. Hic autem canon Jacobi dogma et Tetraditarum B hæresim evertit.
Τοῦ αὐτοῦ.
'Εὲν τελεία γυνὴ γενομένη Χριστιανὴ μετὰ μίαν ἡ δύο, ἡ ὅσας δήποτε ἡμέρας μέχρι τῶν ἐπτὰ, ῖδῃ τὰ ἔθιμα αὐτῇ, ἐν τῷ οἴκῳ αὐτῆς κοινωνήσει. Εἰς δὲ τὴν ἐκκλησίαν οὐ μὴ εἰσέλθῃ, ἔως οὔ καθαρισθῇ.
Νικηφόρου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως.
'Οτι δεῖ νηστεύειν τοὺς μοναχοὺς τῇ Τετράδι τὴς τυροφάγου καὶ τῇ Παρασκευῇ, καὶ μετὰ τὴν τῶν Προηγιασμένων ἀπόλυσιν ἐσθίειν τυρὸν, ὅπου ἀν εὐρεθῶσιν. 'Ανατρέπει δὲ καὶ οὔτος ὁ κανὸν τοῦ 'Πακώδου τὸ δόγμα καὶ τὴν τῶν Τετραδιτῶν αῖρεσιν.
SANCTI NICEPHORI CP.
BREVIARIUM HISTORICUM
DE REBUS GESTIS POST MAURICII IMPERIUM.
RECOGNOVIT EMMANUEL BEKKERUS.
ILLUSTRISSIMO VIRO GUILELMO VAIRIO FRANCIÆ PROCANCELLARIO, DIONYSIUS PETAVIUS E SOCIETATE JESU SALUTEM.
Quo primum tempore magistratus amplissimi dignitatem adeptus es, Vir Illustrissime, communis hic omnium sensus fuit, non minus litterarum incolumitati quam imperii saluti esse prospectum. Etenim quod de civitatibus a Platone dictum est, multo id magis ad artium studia disciplinasque pertinet, tum eas demum felices futuras, cum aut sapientes præessent aut sapientum illi ipsi qui præessent auctoritate regerentur. Ea porro te sapientia hominem esse qualem constituendis civitatibus adhibendam Plato censuit, jamdudum publica quædam populi vox ac constans totius regni fama celebravit. Quod ipsum adeo leve non est ut in eo divinitatis aliquid inesse vetere sit proverbio contritum. Idem vero multo certius eum anteacta vita omnis, tum, ut nondum ab alieno suffragio discedatur, gravissima de te principum judicia comprobarunt, quorum alter amplissimi te consilii principem fecit, alter ab unius provinciæ cura totius ad regni moderationem convertit. Sed hic postremo quantum sapientiæ tuæ eum regina matre tribueret ostendit, cum ambo te ultimis e Galliæ finibus exciverunt, quem formidolosis temporibus in quadam velut imperii specula collocarent, siquidem pacato mari tranquilloque cœlo facile cuivis gubernatori creditur, vel mediocriter perito, in periculo nemo est qui non eum, si potest, asciscat, quem scientissimum prudentissimumque cognorit.
In quo unum est minime prætereundum, quod ad hoc uegotium multum interesse sentio. Nam plerique qui prodesse sapientia sua publice student, operosam illam duntaxat ac rebus gerendis exercitatam adhibent, eam vero quæ in libris doctrinisque cernitur, tanquam civitatibus inutilem feriatis hominibus relinquunt. Tu vero sic utramque admirabiliter complexus es, ut eum nemo tractandarum rerum majore peritia sit, tum usu litterarum ac philosophiæ studio his temporibus antecellas.
Hanc enim primus inter Gallos, ut ille quondam in Græcia Socrates, languentem in scholis ab otiosa contemplatione morum ad utilitatem usumque transulisti. Tum ea monimentis mandasti plurimis, quibus et dicendi civibus tuis et vivendi tibi etiam ac reliquis exempla præscriberes. Quibus in libris ita virtutis tuæ imaginem expressisti, ut eos una velut pignora obsidesque Gallis traderes; ut quæ tua futura esset rei publicæ gerendæ ratio, tanquam ex prætoris edicto cognoscerent neque eam unquam licere crederent, quam tute tibi imposuisses, personam detrahere. Quod quidem paucis his mensibus, ex quo præesse ei muneri cœpisti, egregie est a te perfectum; neque quisquam dubitat, cujusmodi hæc initia sunt, quin brevi per te hujus imperii salus constitui ac legum auctoritas recuperari possit.
Hac tu graviore cura simul ac perfunctus eris et majora illa regni negotia sapienter explicaris, tum te ad hæc nostra, nec minus tamen ad bene beateque vivendum necessaria, convertes, ac litterarum tuarum salu britati dignitatique consules. Venit enim mihi in mentem, qui tuus ante paucos dies partim