Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

865-866

a me auditus partim ab aliis exceptus sermo fuerit, cum tu illud profitebare, nihil tibi gratius unquam exstitisse bonis artibus artimunque peritis, neque in posterum, quo major sublevandi esset facultas, ulla in re defuturum.

Quamobrem ut ejus vocis consiliique meminisses, tanquam admonitorem allegavi Nicephorum nostrum, qui tibi cum privatim sui tum communi nomine litterarum patrocinium deferret, simul etiam rogaret, quod in iis tractandis profitendisque nostra societas elaboret, partem ut ad eam aliquam sollicitudinis hujus benevolentiæque transferres; ut iis quibus sæpe jactata est molestiis perfuncta non tam ipsa conquiescere possit, quam et Ecclesiæ officiis omnibus et doctrinarum studiis vigiliis laboribusque suis commodi aliquid afferre. De me vero quod præcipue postulem nihil est, nisi ut audaciæ in te interpellando meæ sic ignoscas ut amori erga te voluntatique faveas. Vale. Lutetiæ Paris. 6 Kal. Sept. a. D. 1616.

D. PETAVII AD LECTOREM PRÆFATIO.

Nicephori epitomen, quam hic tibi damus, candide et erudite Lector, accepimus a R. P. Jacobo Sirmoudo, qui eam Romæ ex veteri exemplari descripsit. De auctore porro ipso exstat Photii in Bibliotheca perhonorifica mentio, qua et epitomen istam magnopere commendat, et hæc una lucubratione judicat non provocasse modo superiores quamplurimos sed longo etiam intervallo superasse. De aliis vero relictis ab eo monimentis ne verbo quidem meminit. Ex quo dubia videri potest communis sententia, quæ cum hoc Nicephoro scriptorem ejusdem nominis alterum confundit, cujus editum est Chronicon Latine olim a multis, Græce etiam a Scaligero. Etenim cum inter Cpolitanos pontifices Photius eodem in Chronico numeretur, credi potest non hoc esse ab eo Nicephoro profectum qui tum, cum ista Photius scripsit, e vita discesserat atque ἐν ἀγίοις, ut hic loquitur, hoc est sanctorum numero erat adjunctus. Verum fleri potest ut ad Chronicon Nicephori recentior illa manus adjecerit. Utcunque res habet, nihil esse causæ videtur quin Nicephorus noster patriarcha ille sit qui est in illo Chronico ordine 78. De quo ibidem hæc produntur: Νικηφόρος ὁ ἀσηκρῆτις μοναχὸς γεγονὸς ἔτη θ'. Καὶ ἐξεδλήθη ὑπὸ τοῦ ἀσεδοῦς Λέοντος τοῦ Ἀρμένου. Quæ Latine hoc significant: Nicephorus a secretis monachus sedit a. 9, et ab impio Leone Armeno in exsilium ejectus est. Nam et unicus hic ante Photium patriarcha Cpolitanus fuit, ut ab illo nemo alius intelligi potuerit, et inter sanctos non Græculorum assentatione solum sed etiam communi Ecclesiæ suffragio receptus est: hujus enim memoria a Latinis 3 Id. Maias, a Græcis 4 Non. Junias ecclesiasticis est consecrata tabulis, postquam a Leone Armeno iconoclasta perditissimo redactus in ordinem a. D. 828, exsilii 14, feliciter e vivis excessit. Quocum præcipua Theodoro Studitæ viro sanctissimo familiaritas intercessit. Postremo unum admonendus es, Nicephori, quod penes nos fuit, apographum passiu mendosum ac depravatum fuisse, nosque, ut tolerabilem sensum elicerenus, plurimum in interpretando laborasse: verum ex ea lege quam olim nobis imposuimus, nihil nos in contextu ipso nutiasse, præter levissima quædam omninoque manifesta, atque in omnibus Pythagorico decreto paruisse, quod ex Synesii Dione tanquam ex Solonis tabulis hoc loco proferendum est, digoun sane quod critici omnes ante oculos habeant, ad idque conatus ac lucubrationes accommodent: Πυθαγόρα; Μησάρχου Σάμιος ἐπιγέγραπται τῷ νόμῳ, ὅστις ὁ νόμος οὐκ ἐξ τοῖς βιβλίοις ἐπιποιεῖν, ἀλλὰ βούλεται μένειν αὐτὰ ἐπὶ τῆς πρώτης χειρὸς, ὅπως ποτὰ ἔσχε τύχης ἢ τέχνης.

ΠΡΟΘΕΩΡΙΑ.

Ex omnium imperatorum numero neminem reperies qui aut difficiliora quam Heraclius tempora nactus sit aut plura præstantioraque brevi adeo spatio perfecerit. Eadem vero illa tempora non magis olim bellorum tumultibus erant quam hodie narratione ipsa sunt atque annorum serie perturbata. Hoc enim citra invidiam dici potest, nullum huc usque chronicon, annales nullos exstitisse, in quibus non illa præpostere descripta sint, atque ex annorum vel anticipatione vel trajectione vitii aliquid adhæserit. Equidem quantum in illis partim eruendis partim emendandis operæ posuerim, mihi ipse sum conscius: quantum porro consecutus fuerim, malo id aliorum judicio relinquere quam in oratione mea ponere.

Auctores vero ac duces adhibui cum alios plerosque, tum Cedrenum ac Theophanem, cujus Græca nondum in hanc diem vulgata penes nos habuimus, tum Alexandrium Chronicon sive Fastos Siculos, quos hoc anno P. Matthæus Raderus, vir cum primis eruditus, in lucem edidit. Horum auctoritate freti non modo quid uroquoque imperatoris anno gestum sit accurate distinximus, verum etiam, quod caput est, cuinam esset Juliano anno tribuendum, qua anni modulatione annales nostri omnes ac chronologiæ