Patrologia Graeca 100
871-872
sive Epactæ solis 7, novilunium paschale 19 Martii, terminus vero Kal. Apr. ; quæ cum concurrentibus dant feriam 1. Quare prorogandum tempus ex canone, et Aprilis 8 Pascha celebrandum, ut scivit Justinianus. Rursus ex eodem Maximi computo terminus tñs παρεισθάσεως τῶν ἀγίων νηστεῖῶν sive τñς ἀποχρεώσιμον ἐορτῆς Februarii 4, quæ cum προσθετεῖς totidem et concurrentibus nullis dat feriam 1; proindeque diffundendus dies in 9 Februarii. Cum igitur populus ante legitimum tempus in ipsomet termino jejunium sive quadragesimam vel potius πεντηχονταεκτήν inchoasset Febr. 4, celebraturus Pascha Kal. Aprilis, Justinianus edixit ne ante 8 Aprilis ageretur. Itaque hebdomadem unam ad 8 solemnes addidit; qua religiosissima plebs interrumpere jejunium noluit et oblatas carnes respuit. Cæterum in hujus explicatione loci mirifice aberrat Josephus Scaliger (1. 4 de Emendat. Temp.), cum apud Cedrenum pro Δ, hoc est 4 Februarii, 1Δ, hoc est 14, rescribit, et 53 dies jejunasse populum atque ab esu carnium abstinuisse scribit, cum ex consuetudine 46 tantum dies jejunio sint attributi. Verum ex Maximi computo, quem ipse in calcem libri sui conjecit, manifeste convincitur. Maximus enim ad eruendam tñy ἀποχρεώσιμον ἐορτήν indagari primo jubet cyclos solis ac lunæ ex lunari periodo, tum concurrentes. Hæc cum προσθετεῖς, si ullæ sunt, et τῆ ποστιαία dant feriam. Quod si in terminum ipsum Dominica dies incurrat, diffundendum esse diem in sequentem Dominicam, ut in Paschate fieri solet. Addit usum ψηφισμοῦ in a. Heraclii 31, qui est Christi 641.
Hoc ut planius intelligas, scito Græcos Quadragesimæ jejunium a Dominica, quam nos Sexagesimæ vulgo dicimus, inchoare solitos; quod quidem ex Maximi computo colligimus, ubi ἡ ἀποχρεώσιμος ἐορτή 56 diebus ante Pascha celebratur. Atque idem apud Albinum Flaceum legitur lib. de Divinis Off. c. de Septuag. his verbis: Græci proximam hebdomadam, id est sexagesimam, sanctificant suo jejunio, clerici nostri auctore Telesphoro papa sequentem, id est quinquagesimam, qui constituit 7 hebdomadarum jejunium ante Pascha. Cujus instituti ea ratio est. Græci die Dominico et Sabbato non jejunant, excepto Sabbato magno, ex præscripto veteris canonis, qui est inter apostolicos 65; cñi quidem usus occidentalis Ecclesiæ derogavit. Igitur quemadinodum sancta Romana Ecclesia, quæ tñy τεσσαραχοστήν init a Dominica quæ Quinquagesimam sequitur, quaternos dies adjecit et retro jejunium promovit ad feriam 4, quam caput jejuni rituales libri veteres appellant, ut Christiani 40 dies solidos tñy νενομισμένην ἀποχήν non modo χρεῖν verum etiam cibi omnis observent, propterea quod a Dominica 40 ad Sabbatum sanctum dies sunt 42. de quibus 6 Dominicis ἀνηστεύτος exemptis 36 duntaxat residui sunt (ideo quaterni illi dies extra ordinem arrogandi), ita Græci, qui Sabbatis peræque ac Dominicis non jejunant, proindeque de 36 diebus 6 alios aut saltem 5 decerpunt, 10 dies ex antecedentibus repetunt et anteriores hebdomades duas adjiciunt, ex quibus Dominicis duabus totidemque Sabbatis expunctis 10 sunt ἀπόστοι dies, adeo ut universæ ἀποχρεώσιμοι dies sint 56, ἀπόστοι vero 40 vel 41. Ex his patet Cpolitanum populum non 53 dies pro 46, ut putat Scaliger, sed pro 56 legitimis 63 a carnibus abstinuisse. Id ipsum et ex Græcorum horologio didicimus; idque insuper, Dominicam Quinquagesimæ vocari ab iis tñy Κυριαχήν τῆς τυροφάγου. Causam addunt hoc scholio: Eidévat χρὴ δτι τῆ Τετράδι καὶ Παρασκευῇ τῆς τυροφάγου μετὰ τῆν θ' ἐσθίομεν τυρὸν καὶ ὡὰ διὰ τοὺς 'Πακωδίτας καὶ Τετραδίτας, κατὰ τὸν κανόνα τοῦ ἐν ἀγίοις Πατρὸ; ἡμῶν Νικηφόρου Κωνσταντινουπόλεως. Quamobrem ante magnam quadragesimam mollius laxinsque jejunium est. Idcirco Dominicam quadragesimæ vocant πρώτην τῶν νηστεῖῶν ἤτοι τῆς ὀρθοδοξίας. Atque hoc unum exemplum sectariis ac τῆς τεσσαραχοστῆς osoribus, si os ullum haberent, cum silentio pudorem incutere potuit.
Nunc antequam ad Nicephori breviarium aggrediar, libet hoc loco chronologica synopsi priores Heraclii duntaxat annos comprehendere, in quibus potissimum illustrandis operam posuimus, ut historica serie perspecta facilius quæ a nobis disputanda sunt lector intelligat.
SYNOPSIS CHRONOLOGICA HERACLII ANNORUM 18.
Anno Domini 610, Indict. 13, Phocæ 8, cyclo lunæ A 5, solis 3.
Hoc anno Sergius patriarcha Cpolitanus creatur Aprilis 18, Sabbato magno.
Heraclius a Crispo Phocæ genero et senatu Cpolitano litteris evocatus ex Africa Phocæm opprinit, et ex a. D. Non. Oct. imperium auspicatus est, Indict. Cpoli 14 jam inchoata. Moxque Eudociam Augustam uxorem ducit.
Sanctus Joannes Eleemon Alexandriæ episcopus saltem hoc anno creatus putatur.
A. D. 611, Indict. 14, Heraclii 1, cyclo lunæ 4, solis 4.
Heraclius Januarii 14 die consulatum init.
Persæ Maio mense Syriam infestant, Apameam et Edessam occupant.
Epiphania Heraclii filia nascitur Julii 7, fer. 4; quæ eadem Eudocia dicta.
A. D. 612, Indict. 15, Heraclii 2, post Heraclii consulatum, cyclo utrobique 5.
Heraclius junior, qui et Constantinus, nascitur in suburbano Sophianorum Maii 3. feria 4.
Eudocia Heraclii uxor moritur Aug. 13, Dominica. Epiphania Heraclii filia in palatio coronatur a Sergio Octob. 4, Indict. 1 Cpolitana.
A. D. 613, Indict. 1, Heraclii 3, post ejus cos. 2, Her. jun. 1, cyclo solis et lunæ 6.
Heraclius junior Januarii 22, feria 2 coronatur. A. D. 614, Indict. 2, Heraclii sen. 7, post cos. 5, Heraclii jun. 2, cyclo lunæ solisque 7.
Heraclius Martinam sororis filiam ducit uxorem. B. Persæ Damascum expugnant.