Patrologia Graeca 100
869-870
Denique annus ille qui a Cassiodoro ponitur ab incarnatione quingentesimus sexagesimus secundus, sub consulatu Basilii vicies semel, indictione decima notatur tam ab his qui indictiones a Martio, quam ab aliis qui ab Decembris die 25 aut Kalendis Januarii sequentibus ordiuntur. Verum priores a Kalendis Januariis ad 8 Kalendas Apriles indictionem adhuc tertiam putabant. Concurrebant autem ambo in eamdem indictionem quartam, ipso die incarnationis, Martii 25, a quo scilicet Cassiodorus annum Christi numerat quingentesimum sexagesimum secundum.
Non igitur eodem anno iisdemque consulibus ambo hæc initio conveniunt, incarnationis scilicet et natalis Domini. Qui enim a natali incipiunt, hoc est 25 Decembris, eorum epocham non sequuntur qui ab incarnatione, hoc est 25 Martii, numerant, sed tribus mensibus antevertunt; ut et Græci anni plus semisse, qui, quod vel pueri norunt, indictiones suas olim a 25 Septembris, postea vero a Kalendis exorsi sunt. Quod posterius, ut alios omittam, Gregorius Κεραμές Taurominitanus archiepiscopus indicat homilia εἰς τὴν ἀρχὴν τῆς Ἰνδίκτου ἤτοι τοῦ νέου ἔτους.
Cæterum quod de indictionum epocha dixi, meminisse cum primis oportet eos qui Græcorum historias attingunt, dum imperatorum annos simul et cum indictionibus et cum annis Julianis comparant. Nam qui a Kalendis Januarii annum ineunt, id quod hodierni scriptores faciunt, annum quenulibet ea indictione notare debent quæ ex Cpolitana methodo a Kalendis Septembris anni anterioris initium habuit, in quam Juliani anni primordium incidit, non ab ea quæ eodem anno nonnisi 8 vertentibus mensibus inchoatur. Tum vero si qui imperatores exeunte aliquo anno Juliano imperium auspicati sunt, non ab iis cognominari hunc annum, sed ab antecedentibus par est, qui majore anni parte adhuc imperio præfuerunt.
Hæc levissima quidem sunt, sed a quibusdam minus animadversa; ex quo Heraclii, ut initio præfatus sum, annorum ordo labefactatus est, siquidem primus illius annus indictione Cpolitana cæpit 14, a. C. 610, Octobri mense, ut ex Theophane, Cedreno aliisque constare potuit. Quare anno sequente, eadem indictione labente aut ineunte Romana, numerari primus Heraclii debuit, cum antecedentem majori ex parte Phocæ 8 occupasset. At illi Heraclii secundum Christi 611 signarunt. Ita primus ejusdem imperatoris annus trimestri spatio circumscriptus est. Quam labem cum homines eruditi facile deprehendissent, ita emendare sunt aggressi ut annis Phocæ nonnisi 7 attributis pro octavo, qui in Christi 610 incidit, Heraclii 1 inscripserint. Sed illud erat errorem corrigere vel veteri potius novum astruere: nam et Phocæ 8 adinære contra historiæ fidem est, quem constat 8 solidos annos, binis exceptis mensibus, implesse, uti pluribus postea demonstrabimus. Sed et Constantini Manassis id versus indicat,
ἐφ' ὅλοις ἔτεσιν δικτὰ βιώσας, τυραννήσας.
et ne sic quidem insequentium annorum vitia sublata sunt. Nam Heraclii primus, si Romanam indictionem sequare, ad 14 majori ex parte referendus est. Secundus item cum 14 copulandus, cum ex illa menses integros 9, ex hac tres sibi solummodo vindicet. Alioqui et Phocæ 1, qui sesquimense fere Heraclianam epocham sequitur, anno quo cæpit 602 tribuendus fuit, quem iidem illi Mauricii 20 merito nuncuparunt.
Par huic et affinis error in Justiniani annos iisdem de causis irrepsit, quod annis Christi sive Julianis tam indictionum initia quam imperii annorum epochæ perperam illigantur. Creatus est Justinianus imperator Kalendas Aprilis indictione 5, a quo die tempus imperiii numeratur, ut est in Alexandrino Chronico: astipulantur et Theophanes ac Marcellinus in Chronico. Annus erat Christi 527, quo indictio 5 Septembris antecedentis anni inchoata decurrit. Hujus imperatoris a. 5, ut est apud Theophanem Alexandr. Chron. et alios, indictione 10 ingens Cpoli tunultus ab Anastasii nepotibus excitatur, quem iidem illi fussissime describunt. Annus hic in annalibus est Christi 531; id quod etiam Calvisius secutus est. At enim cum indictio 10 nonnisi a. 531 Septembri mense inierit eademque a. 582 propagata sit, necesse est seditionem illam hoc posteriore anno, si quidem Julianos sequimur, contigisse. Quod et feriarum characteres confirmant in Alex. Chronico ubi 778 hoc anno Januarii 16 Parasceve fuisse scribitur, et sequenti die Sabbatum, inde 18 die Dominicam. Hoc vero non alteri quadrat quam 532 anno, cyclo solis 9 bissextili, littera Dom. D.
Ab hoc fonte in alios ejusdem imperatoris annos derivata sunt vitia. Sed insigne hoc est præ cæteris. Anno Justiniani 19, indict. 9 adhuc labente, accidit Paschatis διαστροφὴ, ut scribit Cedrenus ac Theophanes. Hujus verba subjiciam: Et factus est terræmotus magnus Cpoli et eversio die sancto Paschæ, et cæpit vulgus abstinere a carnibus mense Februario die 4. Imperator autem præcepit alia hebdomada carnem apponi; et omnes carnium venditores occiderunt et apposuerunt, et nemo edebat aut emebat. Porro Pascha factum est ut imperator jussit, et inventus est populus jejunans hebdomade superflua. Ex quibus colligitur populum præfixum ab imperatore terminum hebdomada solida prævenisse. In annalibus confertur hoc in a. C. 545. Verum sequenti plane contigit 546, Justiniani 19 nondum evoluto (quod ipsum scriptoribus imposuit), inchoata jam indict. 9. In quo vehementer hallucinantur qui aut errorem illum Justiniano tribuunt, aut ullam omnino Paschatis διαστροφὴν accidisse scribunt, uti Cedrenus, Theophanes et alii, qui secum ipsi perspicue pugnant. Etenim si ex imperatoris præscripto, quod canoni consentaneum fuisse mox ostendemus, Pascha celebratum est, nulla ejus profecto διαστροφὴ fuit, sed τῆς ἀποχρεωσίμου ἐορτῆς duntaxat, quam vulgus imperium cum quartadecimanis contra canonem inierat Februarii 4. Hoc enim anno cyclus lunæ fuit 15, cyclus solis Romanus 23, lit. Dom. G. concurrentes