Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

895-896

initiatos de donis regiis ac dignitatibus affecit: A Oὕτω τε τὰ θεῖα μυηθεῖσι δώροις βασιλικοῖς, καὶ quippe duci ipsi patriciatus honorem detulit, et in Humorum regionem humanissime dimisit.

[an. 619]. Post hæc Avarum princeps legatos de pace ad Heraclium misit; quibus magnopere gavisus donis illum remuneratus est, ad eumque vicissim legatos destinat, Athanasium patricium et Cosmam quæstorem, qui 15 voluntatem suam renuntiarent. At Avarus amicitiam simulans, multa blande et humane cum iis locutus, Romanorum se amicum esse persuasit, et ad imperatorem ineundi fuderis gratia venturum esse promisit. Legati igitur ad imperatorem reversi de illius in Romanos benevolentia certiorem eum faciunt. Quibus plurimum delectatus ad Heracleam urbem, quemadmodum inter eos convenerat, regi Avarum occurrere decrevit. Præmissoque scenico apparatu, eum equestre certamen ad eum suscipiendum pararet ac splendidam ei vestem et ipsius comitibus ferret, Selyabriam pervenit, ibique commoratus est. Triduo deinde Chaganus cum Avarorum ingenti multitudine Heracleam contendit. Ibi parte suorum delecta, quidquid roboris erat, per saltus ac silvas, quæ longis muris imminent, clam dissipari ac per condensa montium pergere jubet, ut imperatore a tergo circumvento, medium ipsum ejusque comitatum omnem in potestatem haberent. Sensit hæc Heraclius et inopinata re nec mediocriter perculsus purpuram exuit; ac vili detritoque habitu, quo privatus esse videretur, indutus, et coronam regiam

A Oὕτω τε τὰ θεῖα μυηθεῖσι δώροις βασιλικοῖς, καὶ ἀξιώμασιν ἐφιλοτιμήσατο· τῇ γὰρ ἀξίᾳ τοῦ πατρικίου τὸν ἡγεμόνα τοῦτον τετίμηκε, καὶ πρὸς τὰ Οὐννικὰ ἥθη φιλοφρόνως ἐξέπεμπε.

Μετὰ δὲ ταῦτα καὶ ὁ τῶν 'Αδάρων (36) τοῦ ἔθνους ἡγεμῶν ἐπὶ συμβάσεσιν ὡς 'Ηράκλειον ἐπικηρυκεύεται. 'Εφ' ᾧ λίαν ὑπεραγάμενος δώροις αὐτὸν ἡμείβετο, καὶ δὴ καὶ ἔπεμπεν ὡς αὐτὸν ἀγγελιαφόρους, 'Αθανάσιον τὸν πατρίκιον, εἴτα μετ' αὐτὸν καὶ Κοσμάν τ' ν ἀξίαν ἡν δὴ κυαίστωρα (36 ) καλοῦσι, τὸ τῆς βασιλέως γνώμης αὐτῷ ἀπαίροντας . 'Ο 'Αδάρος δὲ τὰ πρὸς φιλίαν ὑποκρινόμενος, αἱμύλα τε καὶ ἐπαγωγὰ πρὸς αὐτοὺς ἀποφθεγγόμενος ὑπήγετο, ὡς φίλος εἴη 'Ρωμαίοις, καὶ ἤκειν ὡς βασιλέα ἐπὶ σπονδαῖς ἐπήγγελτο. Οἴ δὴ καὶ ἀναζεύξαντες τὰ τῆς εὐνοίας ἐκείνου εὕδηλα βασιλεῖ ἐποίουν. Οἴς ἀγαν ὑπερηδόμενος βουλεύεται εἰς τὴν πόλιν 'Ηράκλειαν (37), καθὰ ἦν αὐτοῖς συγκείμενον, τῷ 'Αδάρῳ συμβαλεῖν. Τὴν θυμελικὴν σκευὴν προὕπεμπε, καὶ ἱππικὴν ἀγωνίαν ἐπὶ τῇ δοχῇ αὐτοῦ τελεῖν εὐτρέπιζε, στολὴν τε αὐτῷ λαμπρὰν καὶ τ' ῖς συνομαρτοῦσιν ἐκόμιζεν. Εἴτα κατὰ τὴν Σηλυμβρίαν πόλιν ἀφιγμένος ηὐλίζετο. Τριοὶ δὲ ὕστερον ἡμέραις ὁ Χαγάνος σὺν πλήθει πολλῷ τῶν 'Αδάρων ἀμφὶ τὴν 'Ηράκλειαν παρήσι. 'Αποδασμὸν δέ τινα τῶν οἴ ἐπομένων, οἴ ἄλκιμοί τε καὶ μαχιμώτατοι ἐτύγχανον, ἀπολεξάμενος, κατὰ τὰ ὑπερκείμενα τῶν μακρῶν λεγομένων τειχῶν λοχμώδη τε καὶ ἀμφιλαφῆ ἐκπέμφας, σκεδάννυσι κρύδδην κατὰ τῶν τε ἐκεῖ ὁρῶν χωρήσειν τὰ λάσια (38). ὡς ἄν κατὰ νώτου τοῦ βασιλέως γενόμενοι, αὐτόν τε μέσον καὶ τοὺς περὶ

VARIE LECTIONES.

τούτων? ἀποφέροντας Petavius. τὴν οὔν θυμ.? τε abundat.

PETAVII NOTE.

(56) Metὰ δὲ ταῦτα καὶ ὁ τῶν 'Αδάρων. Cedrenus ac Theophanes a. Heraclii 9 Avares produnt in Thraciam irrupisse, totamque illam ab iis tragediam excitatam. Erat a. C. 619, indict. 7. Contra Chron. Alex. p. 890 indict. 9 a. Heraclii 11 et post ejus consulatum 12. Sed falsum indictionis esse titulum nemo non videt. Neque enim cum indict. 9 annoque Heraclii 11 convenit annus post ejusdem consulatum 12; multoque minus quadrat quod subjicit, a 22 Januarii ejusdem indictionis annum esse Heraclii junioris 11, ut anno solido consul fuerit antequam masceretur. Scriptum est in eodem Chronico, p. 878, ex a. d. Octobris 7 indict. 14, quo Heraclius imperium auspicatus est, usque ad Januarii 13 ejusdem indictionis publicis actis subscriptum esse a. 1 imperii duntaxat, et a 14 die mensis ejusdem deinceps ad Decembrem exeuntem indict. 15 ineuntis additum: « Et consulatu ejusdem religiosissimi nostri principis. » Quare annis sequentibus, puta Heraclii 2 et indict. 15, ab Januario mense numeratus est a. 1 post consulatum Heraclii. Anno vero Heraclii 3, indict. 1, Januario mense, cœpit a. 2 post consulatum Heraclii. Quod quidem anno C. 613 respondet. Quo eodem anno, ut idem Chronicon refert, a 22 Januarii in actis publicis, post solemne carmen in nomine Domini, etc., jussit Heraclius ascribi Heraclii junioris a. 1. Inque a. 11 incurrit in a. C. 623 ind. 11, Heraclii vero senioris imperii a 15, et post ejus consula um 12. Ex his ἀσύγκλοτα constat esse quæ in

Chronico leguntur. In quo etiam character feriæ subditur: Τούτῳ τῷ ἐνιαντῷ, μηνὶ Δαισίῳ, κατὰ 'Ρωμαίους Ἰουνίου ε', ἡμέρα πρώτη, Junii 5, feria 1. Hic est annus Christi 623, cyclo solis 16, liti. Dom. B, proinde Junii 5, feria 1 sive Dominica.

Verum Cedreni ac Theophanis sententia longe verior est. Etenim a. Heraclii 13, ind. 11, sive Christi 623, Heraclius Cpoli 15 Martii profectus in Orientem, 20 Aprilis in Persidem cum copiis suis ingressus est, ut scribit Theophanes, totoque hoc anno Chosroen insecutus demum in Albania hiemem traduxit. Quare Cpoli Junio mense non fuit. Sed et Avarum illa prior irruptio ac perfidia ante expeditionem Heraclii contigit, ut etiam Nicephorus noster asserit. Quod ad Alex. Chron. attinet, quod ex variis auctoribus centonis instar concinnatum est, vel ratio ipsa persuadet παρεκβολὴν hanc de Avarum grassatione alieno loco positam a 1 ind. 7, Heraclii vero 9 annum pertinere. Unde pro Δαισίου ε' legendum omnino Δαισίου γ': nimirum a. C. 619, cyclo solis 12. lit. Dom. G, ideoque Junii 3, feria 1.

(56') Κυαίστωρα. Quæstorem sacri palatii. Vide Notitiam imperii. Quod sequitur participium ἀπαίροντας, vitium sonat. fort. ἀποφέροντας.

(37) Πόλιν 'Ηράκλειαν. Ea est Perinthus, ut ait Procopius, 1. 1 De bello Vandalico, in Propontide sita.

(38) Χωρήσειν τὰ λάσια. Depravatus hic locus. Nec divinare necesse est.