Patrologia Graeca 100
963-964
accersens quinta et vicesima Martii mensis, indictione 3, ipso die salutiferæ Christi Resurrectionis, 64 in tribunali quod Novemdecim accubitorum dicitur, Constantinum filium imperatorem coronat.
Neque vero prætereundum est, quid ad Theram et Therasiam Cretici maris insulas sub idem tempus acciderit. Nam ineunte æstate fumidæ et opacæ nebulæ vis ingens e profundo maris erupit, ex qua longe lateque densatus aer in ignem exarsit, quem lapideæ moles subsecutæ eum Hiera (quam vocant) insula coaluerunt. Hanc insulam, ut et ambas illas quas diximus, Theram ac Therasiam, eodem modo ex alto emersisse ferunt [an. 726]. Caterum tanta fuit erumpentium lapidum cogia, ut totum illud mare consterneret, indeque Abydum usque et Asiatici littoris oram ejiceretur. Quorum etiam lapidum ardore, quoquo delati erant, ita maris unda concaluerat ut ne admotis quidem manibus sustineri posset.
His, ut aiunt, acceptis imperator haud dubia divinæ iræ indicia reputans, quibus de causis excitata essent anxius cogitabat. Ex quo demum de oppugnanda religione ac sacris imaginibus evertendis consilium cepisse dicitur, quasi ob earum collocationem et adorationem tanta illa prodigia contigissent, perperam omnino istud interpretatus; atque etiam populum ad suam sententiam traducere conatus est. Quamobrem plerique calamitatem Ecclesiæ lugebant [an. 727]. At qui per Græciam et Cycladas 65 habitabant, dogma impium exsecrati, ab imperatore deficiunt, maximaque classe comparata Cosmam sibi imperatorem præficiunt. Quod dum Agallianus quidam ex illius ducibus animadvertit, plane de ejus salute desperans, ut erat armatus, se in profundum maris immittit. Cosmas una cum Stephano comprehensi et capite truncati sunt.
Inde æstate sequenti rursum Saracenorum equites in Romanorum fines incursionem faciunt, Amera et Mavia ducibus. Qui, ad Nicæam Bithyniæ metropolim positis castris, aliquanto tempore obsidione tentata, re infecta demum reversi sunt.
vŋ . 'Epi' τινα χρόνον τῆς πολιορκίας ἐχόμενοι, τέλος ἄπρακτοι ἀπεπέμποντο.
VARIÆ LECTIONES.
στέφει τε τόν? τῇ γῇ sustulerim. an τὴν γῆν (τὴν ἐκ τῶν λίθων συστάσαν); ἐκεῖσε? an ἐκείνη; μελετᾷν Ρ. καθεζομένην Ρ: corr. Petavius. καὶ ἐπί?
PETAVII NOTÆ.
(25) Πέμπτῃ καὶ εἰκάδι. Theophanes: Τούτῳ τῷ ἔτει (Leonis 4) ἰνδ. γ', τῇ ἡμέρα τοῦ Πάσχα, ἐστέφθη Κωνσταντίνος ὑπὸ Λέοντος τοῦ πατρὸ; αὐτοῦ ἐν τῷ τριβουναλίῳ τῶν ιθ' ἀκκουβίτων. Factum id a. 720, cyclo lunæ 18, cyclo solis Cpolitano 24. Terminus paschalis 29 Martii, cum qua προσθεταί 4 et concurrentes 1 (male enim apud Scaligerum in Maximi Rota est Δ pro A in utraque editione) dant fer. 6. Ideo Pascha Martii 31 cyclo solis Romano 1, lit. Dom. F. Errat igitur Nicephorus, vel legendum πρώτῃ καὶ τριακάδι.
(21) Δεκαεννέα ἀκκουβίτων. Theophanes in a. 31 Justimani; 'Ωττε τὰ ἐξ ἔθους γενόμενα ἄριστα ιθ'
D ἀκκουβίτων ἔπαυσεν, καὶ τὴν τούτων ἔξοδον τοῖς πτωχοῖς δέδωκεν. Quæ ita reddidit Paulus Diacon. l. xvi: « Sed et sancta Christi nativitate absque illa (corona) processit in Ecclesiam, ita ut etiam prandia, quæ ex more flunt in 19 accubitibus, cessare faceret, et eorum expensas egenis tribueret. »
(23) Κατὰ τοὺς χρόνους. A. Leonis 10; de quo vide Theophanem, hoc est Miscellam et Cadrenum. (26) Τῇ Ἱερᾷ κατουμένῃ νήσῳ: Strabo l. i. De Thera et Therasia Plumus, l. ii, et Seneca vi Nat. Quæst.
(27) Κοσμᾶς δέ. Indict. 10, Aprilis 18 victus est Cosmas, ait Theophanes a. Leonis 10.