Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

999-1000

P. Jacobus Goar. Sed de hac Nicephori Chronographia pluribus loquemur in editione Operum sancti Nicephori CP., cui propediem manum admovebimus. Attamen Bandurius, quominus promissis suis his repetitis staret, nescio quibus impedimentis cohibitus est.

Uberiores præter Bandurium notitias de codicibus mss. Nicephori palam proposuerunt viri doctissimi Lambecius, Montfaucon et Yriarte, de quibus consulatur Fabricii Bibl. Gr. ed. Harles. VII, p. 462 s. et p. 602, quo in libro etiam codicis Nicephori, qui lenæ asservatur, aliquoties mentio fit.

Jam igitur, subsidiorum criticorum numero nostra ætate tantopere adaucto, non erat, quod editor navissimus hujus Nicephori libelli, in Corpore scriptorum Historiæ Byzantinæ, quod celeberrimi Niebuhrii, jam defuncti, sub auspiciis prodiit, et editionis emendatoris et copiosioris præ se fert titulum, Goari tam textum quam adnotationes, utrumque male compositum, repeteret. Adhibitus quidem est a Dindorfio codex unus Parisinus, sed parvi pretii, imo fortasse non diversus ab eo quo Scaliger usus est; lacunæ enim graviores in utroque eadem. Ad hoc accedunt Goari in adnotationibus errores, in hac novissima atque emendata editione repetiti. Quid, quod editor ne versionem quidem Latinam textui Græco hic illic, ne dicam emendato, mutato tamen accommodaverit? Cur tandem Valentiniani prorsus corrupta genealogia repetita est, una cum Goari adnotatione · Ut hic Græce, ita Latine corruptam exhibet Anastasius Regius, etc.; cum Lambecius (6) jam pridem emendatiorem proposuerit? Cur mutila in fine libri stichometria, quam integriorem Montfaucon (7) jam pridem divulgaverit? Sed hæc hactenus. Textum enim Nicephori Græcum, typis adhuc impressum, vix ullius esse pretii, ex his quæ paucis disputavimus, certo constat.

Quod autem ad hujus Chronologiæ utilitatem attinet, plura insunt quæ vel novitate sua vel alias ob causas se commendent. Vix commodiorem annos mundi computandi rationem inveneris, quam a Nicephoro propositam. Recensus Augustarum sive uxorum imperatorum jam Camerarium justum Jaudatorem habuit. Stichometria librorum biblicorum, sola apud Nostrum obvia, historiæ sive canonis sive textus ratione habita, maximi est momenti. Præterea, parvum huncce libellum in primis juvenum seminariis theologicis ascriptorum studiis conducere posse confido. Suppeditat enim hic libellus, qui tot pene historicas, exegeticas, criticas quæstiones, quot verba continet, largam diversi generis copiam, in qua exponenda atque dijudicanda quid præstare possint vires juveniles experiantur. Jam mihi ipsi est auimus, data occasione, singulis commentationibus singulas hujus libelli partes disquirendi atque exanimandi; quapropter nunc, quæ de auctore, sive potius auctoribus hujus libelli dicenda haberem prætermisi; imo se totius quidem opusculi textum Græcum, quemadmodum in votis habueram, proposui, sed primam tantum eius partem, quæ mea ex sententia præter ipsam Nicephori Chronographiam, additamenta quædam incerti auctoris comprehendit, ut serius pluribus demonstrabo.

In adornando autem textu Græco, cum ad bibliothecas Vindobonæ, Parisiis, Madridi aditus mihi non pateret, ia versatus sum, ut codicem lenensem cum textu editionum diligenter conferrem et codicis lectiones omnes mihi non probatas animadversionibus criticis insererem, addito signo lectiones editionis sive Goari sive Dindorfii signo V. vel Vulg. indicavi; lectiones autem codicis Parisini a Dindorfio adhibiti littera R. (Regius). Quotiescunque Dindorfii textus a textu Goari recederet, Dindorfii nomen ascripsi. Scaligeri editionem secundam, in Thesauro temporum, Austelodami, 1658 (primam non habui), denuo contuli, sed nomini usque ad Alexandrum Magnum, quoniam ex lectionibus variantibus nihil fructus capi posse intellexi. Lectiones hæ signo Scal. II distinguuntur. Porro Contii textum, ex Bibliotheca Sanctorum Patrum, per Margarinum de La Bigne, tom. VII, ed. 2 Parisiis, 1589, p. 974 seqq., adhibui; sed seduio mihi cavi ne ultra Michaelem et Theophilum imperatores CP. pergerem; præterea consului Anastasii Historiam, ex editione Fabroti, quæ primo prodiit Parisiis 1619 inter scriptores Historiæ Byzantinæ, d inde, sine ulla textus varietate, Venetiis 1729. Ad has editiones referenda sunt, quæ Anastasii nomine signavimus. Camerarii lectiones variantes fere omnes et Contii in posteriore libelli parte consulo seclusi. Denique Nicephori particulas, a Lambecio, Bandurio et Montefalconio in libris supra laudatis editas, in auxilium adhibui. Catalogum codicum mss. Madriti ab Yriarte editum adire mihi non licuit.

Hæc ubi subsidia ad textum constituendum non sufficiebant, ex ipsa libri indole auctoris veram sententiam conjectura assequi studui; quod quotiescunque, et caute quidem, factum est, verba uncis inclusa docent. Numeros singulis vel regibus, vel episcopis, etc., vulgo præpositos a textu abesse volui; magna enim et codicum et editionum in iis ponendis varietas, unde haud pauci errores in textum irreperunt, ne edocuit, hos numeros ab auctore ipso non esse profectos.

Goari versionem Latinam, quamvis sæpius reprehendendam, retinui quidem, sed textui nostro ubique congruam redditi.

6) Lambecii comment. de augustissima Bibliotheca Cæsarea Vindobonensi. II. Vindob. 1669.

p. 580 seqq.

(7) Bibliotheca Coisliniana, p. 203 s.