Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

997-998

Comparatione diligentiore hunc inter Nicephori codicem et Camerarii versionem Latinam instituta edoctus sum, ab interprete tacite alia pro arbitrio, emendandi studio, esse mutata, alia extricatu difficiliora prorsus onissa; cum et annorum numeri sæpe mutati inveniantur, et Valentiniani genealogia atque librorum Scripturæ sacræ in fine opusculi stichometria in Camerarii versione desiderentur. Nihilominus ad fidem hujus typis sæpius impressæ versionis, quæ tot vitiis laborat, recentiores editiones, exceptis Scaligerianis, omnes prodierunt, unde ipsis multum enatum est detrimenti.

Haud parvi autem momenti est Camerarii versio, codicis lenensis ratione habita. Folia enim omnia, quibus Nicephorus in hoc codice continetur, corrupta sunt macula quadam, cujus in ambitu, juglandis magnæ formam circiter exæquante, litterarum ductus partim prorsus deleti, partim pallidiores redditi sunt; qua quidem macula codicem Camerarii tempore væcasse certis indiciis probatur. Hinc fit ut nonnullis in locis Nicephori textus nonnisti hujus versionis ope recte legi possit.

Quibus omnibus accurate perspectis, editoris Chronologiæ hujus partes ut in me susciperem triplex potissimum causa me impulit. Causa prima textus in codice lenensi e præstantia, altera e textus typis impressi misera conditione, tertia denique ex operis utilitate repetita est.

De textus in codice lenensi latentis singulari præstantia, quam textus novi a nobis constituti indoles satis superque comprobare possit, non est, quod pluribus dicam. Multa profecto in codice lenensi inveniuntur, quæ alibi, et scribarum et editorum levitate atque negligentia, aut non recte dicta aut omissa sunt.

Textus typis impressi historia propter editorum incuriam haud paucis difficultatibus est implicita. Jam circa annum 872 Anastasius quidam, presbyter Romæ et bibliothecarius, Nicephori Chronologiam, quam Latinam verterat, Historiæ suæ tripartitæ inseruit. Hujus Anastasii libelli codicem, haud multo post editam a Camerario Nicephori versionem, nactus est Antonius Contius. Hinc in lucem prodiit: Chronologia tripartita ex beato Nicephoro Constantinopolitano, in Latinum olim conversa per Anastasium sedis apostolicæ bibliothecarium, et ante aliquot annos per Joachimum Camerarium, nunc vero ad fidem Anastasii exemplaris emendata et notis illustrata per Antonium Contium. Paris. 1573, 4. Contii hic libellus deinde sæpius repetitus, in bibliothecas quoque, quas dicunt Patrum, receptus est. Hac Nicephori nostri editione accuratius examinata, Anastasii versionem nonnisi usque ad imperatorem Constant. Michaelem, Theodoræ filium, a Camerario seclusum, pertinuisse intellexi. Quas sequuntur omnia Camerarii e versione a Contio descripta atque hic illic pro arbitrio mutata, sive, ut volunt, emendata sunt. Desunt igitur in Contii editione, quemadmodum apud Camerarium, Valentiniani chronologia et librorum biblicorum in fine operis stichometria, nec post imperatorem Michaelem apud Contium codicis Anastasii mentio amplius facta est.

Lustris post Contii primam editionem præterlapsis ferme sex, Græcum Nicephori textum primo typis imprimendum curavit Josephus Scaliger, in Thesauro temporum. Lugd. Bat. 1606. Sed usus est Scaliger pejoris notæ codice, ad quod accedit viri ejusdem in edendis veterum auctorum scriptis festinatio. In Scaligeri editione nunc integræ lineæ prætermissæ, nunc codicis lacunæ pro arbitrio expletæ, nunc textus ipse vano emendandi studio omnino corruptus est.

Ex his talibus editionibus Camerarii, Contii, Scaligeri, novum textum Græcum constituere conatus est Jacobus Goar, ad calcem Georgii Syncelli, in libro inscripto: Georgii monachi et S. P. N. Tarasii patriarchæ CP. quondam Syncelli Chronographia, ab Adamo usque ad Diocletianum. Et Nicephori patriarchæ CP. Breviarium chronographicum, ab Adamo ad Michaelis et ejus F. Theophili tempora. — Nicephori Breviarium ad varias editiones recensitum. — Cura et studio P. Jacobi Goar ordinis Prædicatorum congregationis Reformatæ Sancti Ludovici. Parisiis, MDCLII. Quemadmodum in titulo ipso, ita etiam in emendationibus et adnotationibus (2) professus est Goar, Nicephori textum nonnisi ad editiones a se esse recensitum. Ejusmodi subsidiorum auxilio quid præstari possit, lectores benevoli ipsi ut secum reputent velim.

Sæculo decimo octavo Anselmus Bandurius, Ragusinus, presbyter et monachus Ordinis S. Benedicti e congregatione Melitensi, Nicephori operum, quorum plura inedita in bibliothecarum scriniis adhuc latent, conspectum edidit, cui titulus: Conspectus operum S. Nicephori, patriarchæ CP., quæ propedicam duobus tomis edenda sunt, et quorum pauca hactenus edita fuerunt, etc. Parisiis, 1705, 12 (3). Sex annis post prodiit ejusdem Bandurii Imperium orientale, sive Antiquitates Constantinopolitanæ in quatuor partes distributæ, Parisiis, 1711. Inseruit auctor volumini primo (4) Catalogum, episcoporum ac patriarcharum CP. decerptum ex Chronographia compendiaria S. Nicephori, de quo catalogo in volumine secundo ejusdem operis (5) monentur hæc: « Catalogum hunc episcoporum ac patriarcharum Constantinopolitanorum excerpsimus ex Chronographia compendiaria sancti Nicephori patriarchæ CP., quæ habetur in codice Regio n. 2508, diversa ab illa quam, una cum Georgii Syncelli Chronographia, edidit doctissinus vir

(2) P. 86. « Dedit — auctor Miscellæ: Joachimus Camerarius, et commentarium addidit. Parem Antonius Contius circa opusculum idem accommodavit curam et laborem: Græce divulgavit Josephus Scaliger in temporum Thesauro; ad quorum editiones hunc a me comparatam, et ad cumulum accedentem

subjungo. »

(3) Totum hunc Bandurii conspectum typis iterum imprimendum curavit Fabricius in Bibl. Græca ed. Harles. VII, p. 610 seqq.

(4) P. 187 seqq.

(5) P. 875.