Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1067-1068

omnes oportebat ad ipsos pontifices accedere, suaque illis occulta prodere; et sic vel renuntiationem vel repudium ferre. Ignoro autem qui factum sit, ut hæc minus observentur; quamvis existimem pontifices, negotii tedio frequentique multitudinis turbulentia defatigatos, id operæ ad monachos transmississe: ad eos scilicet qui vere probati sint, aliisque valeant esse utiles: nihil enim tale inexpertis et indoctis permiserunt. Equidem in adversa corporis valetudine illum inquirimus, dicimusque medicum, qui tam reipsa quam verbis, male habentem curare queat. Haque non respiciemus in hunc vel illum, qui præter medici nomen nihil habeat medici; sed in eum qui sicut expedit, medicum præstare poterit. Porro si quis expertus sit et frugi, et cum hoc, sacerdotio fungatur, ad illum in primis BACEDICTINORUM PRÆFATIO. nam poterit indigo prodesse, accedentem se diligentius curare, reconciliare item et corrigere. Puto autem nullum qui pie et cauite hujus molesti temporis vitam agat, ex hoc ordine exauctorandum. Cæterum, qui talem accedit, omnino ipsum dirigat et instruat, ut recte dirigatur. Et is, quanto divinorum sacrorumque canonum peritior fuerit, hoc amplius instruet. Contra, qui canonum vigorem et suam cujusque delicti multam ignorarit; is nulli ulla in re unquam usui esse poterit. Propterea, qui fratrem in se, uno eodemque die septies peccantem, venia condonandum

A suscipiendumque dijudicarit, is l. psos, quamvis et sæpe et multum deliquerint, quo pacto repellet et alyiciet; imo spiritualibus increpationibus admonebit, utiliter consonet vitam futuram, et aterna supplicia in memoriam reducet? unum cavebit, ne indulgentius et citra omnem objurgationem absolvat, flatque alienorum criminum particeps. Jam, si qui peccaverant, lacrymis liquescant, ac continenter malorum suorum abalienationem mediteatur; licet in eadem reincidant, suscipiendos tamen eo duxeris, congruumque deputaveris locum. Penes te enim facultas est, ut nosti, mensuram castigationis adhibeas. Eos autem qui hinc emigrant, in quocunque fuerint peccato detenti, ne ligaveris; sed divinorum purorumque sacramentorum facito participes. Qui citra pactum polluti, gratias agant Deo nostro, quod de faucibus diaboli liberati sunt. Parum in horum castigationem præscribere operæ pretium. Non enim nostrum est defuire, sed voluntatis eorum qui mandatis parent: tempus etsi longum sit, non tamen amplius est quam correctio requirat; forte nihil omnino commodi correctio afferret. Vidimus autem, et brevi tempore multos multa abstersisse ac emendasse. Alioquin etsi mensura temporis cui injungatur, is tamen tandem declarabit, an digne admissus vel repudiatus fuerit, qui mandatis obtemperaverit.

ANNO DOMINI DCCCVIII.

STEPHANUS CONSTANTINOPOLITANUS DIACONUS.

NOTITIA.

(FABRIC. Biblioth. Græc. t. VIII, p. 349, ed. Harles.)

Stephanus, diaconus Ecclesiæ Constantinopolitanæ, an. Christi 808 scripsit Vitam Stephani Junioris, an. 766 sub Constantino Copronymo occisi, quam Græce et Latine, Paris. 1692 in-4°, edidere monachi Benedictini celebratissimi Bernardus de Montfaucon et Jacobus Loppinus (an. 1603, 29 Dec. denatus).

BENEDICTINORUM PRÆFATIO.

(Analecta Græca, t. I, p. 396.)

Ultimum locum obtinet Vita sancti Stephani Junioris, qui tempore Constantini Copronymi ob cultum sanctarum imaginum erudelissimam mortem subiit: quæ Vita a Stephano Ecclesiæ Constantinopolitanæ diacono quadragesimo secundo post sancti Stephani obitum anno conscripta est, ut auctor ipse testatur. Hujus quidem sancti Vitam a Metaphraste compositam e Græca lingua in Latinam olim verterat et publici juris fecerat doctissimus abbas Jacobus Billius. Verum ea quam tradimus, ex qua suam ipse Metaphrastes collegit, hactenus nulla in lingua vulgata est. Nos illam cum quatuor miss. accurate contulimus, uno scilicet regiæ Bibliothecæ 2028, tribus aliis Bibliothecæ Colhertinæ 2323, 1527, 505, quorum ultimus media parte nutilus, ali tres integri sunt: omnes vero antiqui et optimæ notæ. Neque