Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1069-1070

etiam abs re erit admonere, istius Vitæ auctorem nonnullos loquendi modos sententiasque integras ex Vita sancti Euthymii a Cyrillo composita excerpsisse.

In hæc autem Vita pleraque ad historiam Iconoclastarum spectantia, quos istius operis auctor Iconocaustas appellat, luculenter enarrantur. Hic quoque clare videre est, quam recte tunc temporis dei cultu sanctarum imaginum senserint catholici. Nempe ibi expresse declaratur a nobis non coli ipsam materiam, cum imagines ex ea constantes exterius veneramur, sed ipsas causas sive prototypa (ut auctoris verba usurpemus) mente attingi, quod pie fleri, negari non posse eodem in opere probatur. Si enim exteriorem reverentiam adversus imperatorum et regum imagines adhibere licet, adeo ut qui eas præ contemptu pedibus conculcare vel confringere ausus sit, hæse majestatis reus habeatur; quia ut honor, quem imaginibus regum et imperatorum deferimus, ad ipsos reges et imperatores refertur, ita contemptio et injuria, quæ illorum imaginibus infertur, ad eosdem transit; profecto longe æquius & sanctius est Christi Regis regum et sanctorum, qui cum eo in cælis regnant, imagines aliqua veneratione dignari, cum hæc ipsa veneratio ad Christum et sanctos dirigatur: neque impune feret qui easdem imagines contumelia affecerit, quandoquidem hæcce contumelia Christus ipse et sancti, quorum Deus ultor est, lacessuntur.

Hoc loco non possumus non testari nos hic multum debere officiosissimo viro Stephano Baluzio jam a nobis laudato. Is enim hanc sui Patroni Vitam e ms. Regio propriis impensis transcribi jandudum curaverat, una cum ea quam composuit Metaphrastes, ut illas, cum otium sineret, in lucem ederet. Verum, cum nos opusculis Græcis conquirendis occupari cerneret, eas nobis pro solita sua comitate donavit.

396 VITA

SANCTI STEPHANI JUNIORIS,

MONACHI ET MARTYRIS.

AUCTORE STEPHANO, DIACONO ECCLESIæ CONSTANTINOPOLITANæ: INTERPRETE DOMNO JACOBO LOPPIN, MONACHO BENEDICTINO CONGREGATIONIS SANCTI MAURI.

Στεφάνου (1) διακόνου τῆς Ἐκκλησίας Κων- A Stephani, diaconi ecclesiæ Constantinopolitanæ, σταντινουπόλεως, εἰς τὸν Βίον καὶ μαρτύριον τοῦ παμμάκαρος καὶ δσίου μάρτυρος Στεφάνου τοῦ Νέου, μαρτυρήσαντος ἐπὶ τοῦ ἀσεδοῦς Εἰκονοκαύστου βασιλέως Κωνσταντίνου τοῦ καὶ Κοπρωνύμου. in Vitam et martyrium bentissimi et sancti martyris Stephani Junioris, qui martyrium subiit sub impio Iconocausta imperatore Constantino Copronymo.

Ἀγαθὸν καὶ δίκαιον καὶ πᾶσι τοῖς εὐσεδεῖν προαιρουμένοις εὐαπόδεκτον, κατὰ τὴν τοῦ μεγαλοκήρυκος Παύλου θείαν φωνὴν, τὸ κοινωνεῖν ταῖς τῶν ἀγίων μνήμαις· καὶ, ὥς φησι τὸ Δαυῖτικὸν ἐκεῖνο μέλος· Μνήμη δικαίων· μετ' ἐγκωμίων· καὶ, Τοῖς εὐθέσι πρέπει αῖνεσις. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τὸ ἐν αὐταῖς δψεσιν εἰκονικαῖς ἀειμνήστως ἔχειν τὰ τούτων ἀριστευτικὰ ἀγωνίσματα καὶ κατορθώματα, παντὶ πρέπον καὶ ἐφετόν. Ἄσπερ καὶ τὸ διὰ Γραφικῶν βίβλων λαλεῖσθαι τὰ αὐτῶν, ὅσιον καὶ εὐσεδές. Ἀμφότερα γὰρ τῆς τε δψεως καὶ ἀκοῆς ἐγγινόμενα πρὸς τὴν τῶν πρωτοτύπων ἀρετὴν καὶ τὸν ἔνθεον

Recta et æqua rès est, omnibusque pietatem professis probata, juxta 397 magni præconis Pauli divinam vocem, communicare sanctorum memoriis ; et, ut ait Davidicum illud carmen: Memoria justorum cum laudibus. ; et: Rectos decei collaudatio . Sed et illorum egregia certamina præclaraque gesta imaginibus expressa in perpetuam memoriam habere, cuilibet consentaneum et optabile est; quemadmodum eadem scriptis exponi sanctum et pium est. Nam dum illa visu et auditu percipiuntur, nos ad prototyporum virtutem et divinam benulationem erigunt, quibus et illud Seri-

Rom. xii, 45. Psal. cxi, 7. Psal. xxxii, 1.

VARIÆ LECTIONES.

al. δικαίου.

NOTÆ.

(1) Et quatuor codd. manuscriptis, uno. Regiæ bibliothecæ. tribus. Colhertina. In regio eodice is est titulus: Bíos καὶ πολιτεία, καὶ ἄθλησις, καὶ μερικὴ θαυμάτων διήγησις τοῦ δσίου Πατρὸς ήμῶν

καὶ θαυματουργοῦ Στεφάνου τοῦ νέου, συγγραφὲν ὑπὶ Στεφάνου διακόνου τῆς ἐν Βυζαντίῃ ἀγιωτάτην τοῦ Θεοῦ Μεγάλης ἐκκλησίας.