Patrologia Graeca 100
1157-1158
ἀποκρινομένου, ἀλλὰ χαμάζε κεκυφότος, ὁ τύραννος A cunde intuitus, sanguineos oculos contorquens, manum per aerem circumagitans, et immani, draconis instar, emisso sibilo dixit: Mihi non respondes, impurissimum caput? Cui sanctus, Imperator, inquit, si me condemnare in animo habes, me supplicio affice. Si vero me interrogare tibi placet, tuum animum temperet mansuetudo. Sic enim judicare judicibus leges præcipiunt. Tum imperator, Dic, inquit, quibus decretis vel Patrum præceptis non obsequentes, hæretici a te existimamur? Cui sanctus respondit: Quia imagines, quas ab initio contiuua serie universi Patres comprobavere et adoravere, 497 nefarie ab ecclesiis exterminastis et excidistis. Et imperator: Ne, inquit, profanum caput, imagines appelles, sed idola. Et vero quid justi est idola inter et sanctos? Aut quæ societas luci ad tenebras ? Ad quæ sanctus: Imperator, nunquam Christiani statuerunt, ut materia in imagine coleretur. Verum, nomen rei per imaginem nobis exhibitæ adoramus, ad ipsos auctores et prototypa mente ascendentes. Etenim rationem per hancce externam speciem dogmatibus et fine religionis se veluti expandentem, in excelsis et sublimibus cœlorum tabernaculis, quantum per harunce rerum magnitudinem licet, nidum struere cupimus. Quidam enim quasi animæ nidus est, ejusdem circa id, quod quærit, confessio, quæ instabilem mentis solicitudinem, tanquam vagum volatum in seipsa jubet conquiescere. Rursus imperator: Num igitur, inquit, æquum est infinitas res ab hominibus celebratas, contemplatu difficiles, nec etiam mente compreheusibiles, modo qui sub sensus cadat exprimere et per materiam adorare; cum nihil hujuscemodi rerum in cognitionem veniat, nisi sola infinitas, ut ait Theologus Gregorius? Reponit sanctus: Et vero quis mentis compos, ea 498 quæ in ecclesia sunt, adorans, sive lapis sit, sive aurum, sive argentum, creatæ rei cultum exhibet; quandoquidem in res sanctas appellatione mutata sunt? Vos vero inter sanctum et profanum non discernentes, præ petulantia, Christi et Deiparæ imagines idola appellare ut Apollinem et Artemidem, illasque conculcare et cremare non horruistis? Ad quæ imperator: O mente obeæcate et nefandis magis nefande; ergone Christi imagines conculcando, Christum conculcavimus? Absit. Tum signifer Stephanus, qui Christum in seipso semper gerebat, et totus ab eo docebatur, manu ad pectus retracta et in sacram cucullam immissa, nummum extulit, qui improbi imperatoris effigiem et nomen ferebat, eumque illi, ut olim Christus Judaeorum Synagogæ, ostendit dicens: Cnjus est, o imperator, imago hæc et superscriptio? Obstupefactus tyrannus respondit: Imperatorum. Et sanctus: Num si illud humi pro-
** II Cor. vi, 14.
VARIÆ LECTIONES.
• ὑπογυρίσας. P al. ἐνγοσιεύειν. ¶ al. πίστ. v. ¶ al. ἔτω. ¶ al. ὑπογραφή.