Patrologia Graeca 100
1159-1160
Jiciam et sponte conculcabo, pœnas luam? Omnino, A Apa γε ει τοῦτο προσρίψας ἐπὶ τῆς γῆς ἐκνοσίως inquiunt hi, qui astabant : quandoquidem invictorum imperatorum effigie et nomine insignitur. Tum sanctus graviter suspirans ait : Si vester hic sermo est, qualem ergo infelicem pœnam 499 sustinebit, qui Christi ejusque Matris nomen in imagine conculcaverit et cremaverit? An non prorsus igni nunquam interituro et æterno, vermique nusquam dormienti tradetur? Postea nummum projecit et calcavit. Mox vero hi qui imperatori assistebant, velut quædam feroces belluæ in sanctum irruentes, eum e solario deorsum præcipitem agere volebant. Verum, imperator subdole (namque ut serpens formam mentiri noverat) impedivit, quominus id agerent : eunque statim collo vinctum, et manibus a tergo ligatis in publicum Byzantii carcerem, sacrum prætorium dictum, misit; ut secundum leges judicium subiret, eo quod imperatoris imaginem contra leges conculcasset. O stupiditatem! Illi qui aperte Dei legem transgressi, ejus imaginem conculcavere, ii in propria sua imagine legem propugnatricem faciunt? Quis, quæso, illorum amentiam non irriserit?
Itaque beatissimus Pater noster Stephanus in prætorium ductus est, cujus vestibulum solum ut subiit, concaluit cor ejus intra ipsum, ut Prophetæ verba usurpem, et igne meditationis suæ accenso , locutus e-t lingua sua finem dierum vitæ C suæ, dicens : Hæc mea hujusce vitæ 500 requies, et hic habitabo usque ad extremum vitæ meæ halitum, quia pro imagine Christi nomine decorata elegi eam . Ibidem etiam delectos sancti monachorum instituti viros, ad trecentos quadraginta duos numero, ex variis locis inclusos invenit; quorum aliis nares abscissæ fuerant, aliis effossi oculi, aliis amputatæ manus, eo quod adversus sanctas imagines subscribere renuerant. Alii auribus carebant. Alii intolerabilium verberum reliquias exhibebant. Alii se pilis privatos et ab impiis leonocaustis abrasos ostendebant. Plures vero venerandam barbam pice unctam atque adustam habebant. Ut hæc acerba et varia pietatis mystarum supplicia vidit sanctus, Deo, qui illis patientiam D tribuerat, gratias egit. Ipse vero dolore et tristitia afficiebatur, quod nondum tormentum aliquod vel membri avulsionem ob eandem causam expertus erat. Cæterum, omnes illi Patres eum tanquam summum pastorem et salutarem magistrum excepere, ab eoque docebantur, ac suas cogitationes Ipsi referebant. Denique prætorium factum est monasterium, cum illic canon monasticus observaretur. Porro carceris custodes, et cuncti ad quos jam 501 pridem sancti viri fama pervenerat, cum
Psal. xxxviii, 4. Psal. cxxxi, 14.
VARIÆ LECTIONES.
al. προσρήξας. Unus addit xxxa. al. ὡς γράψαντας ὑπερ τῶν ἀγίων εἰκόνων.