Patrologia Graeca 100
1213-1214
CHRISTOPHORUS,
ALEXANDRINUS PATRIARCHA.
NOTITIA.
(MICR. LBQUEN, Oriens Christ. t. II, p. 463.)
Eutychius itaque narrata morte Eustathii pag. 411, subjungit : Ipsi in eodem patriarchatu successisse Christophorum, anno Calistus Raschidi vicesimo, Christi proinde 805. Addit eum subinde paralysi arreptum, ita ut hominum manibus gestaretur; quocirca Petrum quemdam ab eo constitutum episcopum, qui eathedræ patriarchali insidens vice ipsius episcopos consecrabat : sedisse autem Christopherum annos triginta duos, ac demum functum esse. Atqui annus Christi 805, Nicephori imp. quartus fuit, et Christi 836, quo Christophorus diem postremum egit, Theophili imp. octavus; cujus anno circiter 830, epistola de qua mox dictum est, eidem principi a tribus patriarchis Christophoro Alexandrino, Job Antiocheno, et Basilio Hierosolymitano scripta esse colligitur ex Constantini Porphyrogeneti imperatoris oratione De inagine Edessena, apud Conbethiu : in Munipulo rerum Constantinopolitanarum. Leo Allatius in notis ad Eustathii Hexaemeron pag. 254; orationis illius cui titulus est : Cui similis est vita hominis, quam Federicus Morellius ediderat olim tanquam Theophili Alexandrini episcopi, fragmentum retulit, velut operis Christophori patriarchæ Alexandrini. Sic quoque vir pereruditus Joannes Albertus Fabricius eamdem orationem adhortatoriam Græce Latineque edidit ex Cæsareo codice, ita inscriptam : Totum dytos Πατρὸς ἡμῶν Χριστοψόρου πατριάρχου Ἀλεξανδρείας παραίνεσις ψυχωφελὴς, φανεροῦσα τὶν ἐμοιοῦται δ βίος οὔτος, xal eis ποῖον τέλος xaταστρέφει. R. P. N. Christophori Alexandrini patriarchæ adhortatio animis uillis, demonstrans cuinam hæcce vita similis est, et quis ejus finis. Habetur etiam in cod. Colbert. 6749 Christophori Alexandrini nomine dataque dicitur episcopis et pastoribus Ecclesiæ. Præterea in Abraham Massad Mafronitæ codice 7, qui in Vaticanam bibliothecam translatus fuit, habetur Christophori archiepiscopi Alexandrini Sermo in parabolam serpentis et avari (sic).
NOTITIA AUTERA.
I.
(EX FABRIC. Biblioth. Græc. ed. Harles, t. XI, p. 594.)
Chr's ophoru: Alexandrinus patriarcha, circa a. C. 836, auctor Paræneseos asceticæ Ti ὁμοιοῦται δ βίος οὔτος, xal eis ποῖον τέλος xaταστρέφει; incipit : Πάντας μὲν, ἀγαπητοί. Citatur ab Allatio p. 254, ad Eustathium Antiochenum, et Cotelerio tom. II Monument. p. 669 ms. in bibl. Cæsarea; V. Nessel. V, pag. 429. [aut Lambec. VIII, p. 771 seqq. n. 18, cod. 34, ubi Kollar. doctam subjecit adnotationem. Vid. quoque Lambec. ibid. p. 697 et 703. Paris. in bibl. publ. codd. 395, n. 14, et 1035, n. 6. — Romæ in cod. bibl. Ottobon. et Mediolani in bibl. Ambros. V. Montfauc. Bibl. biblioth. mss. p. 188, seq. E, ac p. 495, C. — Oxon. in bibl. Bodlei. cod. Barocc. 148 Epistolæ, atque ib. in cod. Th. Roe 28, sive n. 274, Cat. mss. Angliæ vol. I Christophori Alexandrini, Jobi Antloch. et Basilii Hierosol. ad Theophilum imp. de sæcris imaginibus : inc. Tῷ ἐx τῶν ἄνωθεν θείας. — In cod. Mosquensi, Christoph. archiepiscopi Alex. Oratio : inc. Πάντας μὲν, ἀγαπητοί, τὸυς xaτὰ xαιρὸυς ἀρχιερεῖς. V. Matthæi, Not. codd. Gr. Mosq. p. 50. — Monac. in cod. Bavar. 219. V. cl. Hardt. in Aretini Beyträgen, etc. a. 1805, part. 4 p. 569. HARL. ] Sub Theophili Alex. nomine dissertatio hæc De homine Græce et Latine edita a Fed. Morello, Paris. 1608, 8. FABR. Conf. supra, vol. VII, p. 108 seq. de Theophilo Alexandr. et quæ ascripsi, vol. VIII, p. 84, n. 3, et vol. IX, p. 717, n. 24. — Cavei Hist. lit. SS. Eccl. II, p. 25, ad a. 836. — Oudin. Comm. de SS. Eccl. tom. II, p. 67 seq. ad a. 830. Saxium, in Onom. lit. part. II, p. 108 ad a. 834, qui citat quoque Pagii Critic. Baron. a. 835, II, p. 180; sed notat, eum, Constantinum Porphyrogenetam secutum, edidisse Christophorum Antiochenum, pro Alexandrino. HARL.