Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1215-1216

II.

(FABRIC. Biblioth. Græc. edit. 1741, tom. XII, p. 656.)

Theophilo tribuitur ab Leone Allatio. Theophili Alexandrini Dissertatio de homine Græce et Latine eum versione et notis Fed. Morelli prodiit Paris. 1608, 8. Titulus est : θεοφίλου 'Αλεξανδρείας λόγος, Τίνι δμοιοῦται ἀνθρώπος. Sed si quis hanc homiliam evolvat, facile animadvertet scriptorem non quarti sæculi, sed longe juniorem, qui de gravi jugo lsmaelitarum conqueritur, p. 3 : ἀφ' οὗ δὲ ἐπῆλθεν ἡμῖν ὁ βαρὺς ζυγὸς τῶν Ἰσμαγλιτῶν. Neque Theophili ætatem sapit, quod p. 16, legis : καὶ ἐπεκαλεῖτε τοὺς ἀγίους εἰς βοήθειαν. Cæterum ex codicibus mss. quos evolverunt Allatius ad Eustathium Antiochenum, p. 254, Lambecius VIII, p. 364, et Cotelerius, t. II Monument. Ecclesiæ Græcæ, p. 669, constat auctorem esse Christophorum patriarcham Alexandrinum, unum ex tribus illis episcopis, qui ad Theophilum Iconomachum scripsit celebrem illam pro cultu sacrarum imaginum (1) Epistolam, quæ Græce et Latine edita est a Francisco Combefisio Paris. 1664, in-4, in manipulo rerum CPolitanarum p. 110-145, et a Michaele Le Quien in nova Joannis Damasceni Operum editione, t. I, p. 629-647. Notum autem est Theophilum illum imperitasse ab a. C. 829, usque ad a. 842 : unde de ætate hujus Christophori simul constare potest, quam etiam recte Caveus atque Oudinus adnotaverunt. Quoniam autem rarissime obvia est illa Morelli editio, neque usquam repetita, quod sciam (2) quæ Dupinii etiam diligentiam fugerit, et Lambecii, nec inspecta Tillemontio, qui de Theophilo Alexandrino diligentissime disserit, t. XI Memor. H. E. pag. 441-499, operæ pretium duxi eam hoc loco integram subjicere, præfixa codicis Cæsarei inscriptione.

(1) Confer, quæ de illa Epistola dixi volum. VI hujus Bibl. p. 688, et VIII, p. 802.

(2) Cotelerius t. II, Monum. p. 669. Pseudo-Theophilus Alexandrinus, seu pseudo-Chrysostomus

Savilii, t. VIII, p. 857, qui ex multis variarum Bibliothecarum codicibus verus est Christophorus Alexandrinus, termone Cui vita humana sit similis. Illam in Chrysostomo Savilii frustra quæsivi.

CHRISTOPHORI PATRIARCHÆ ALEXANDRINI HOMILIA.

Sancti Patris nostri Christophori patriarchæ Alexandrini, Parænesis in usus animarum demonstrans, cuinam similis sit vita hæcce hominum, et in quem finem desinat.

A Τοῦ ἐν ἀγίοις Πατρὸς ἡμῶν Χριστοφόρου πατριάρχου 'Αλεξανδρείας, Παραίνετις ψυχωφελὴς φανεροῦσα τίνι δμοιοῦται ὁ βίος οὔτος, καὶ εἰς ποῖον τέλος καταστρέφει.

Frederico Morellio interprete.

I. Omnes hujus ævi antistites et pastorum principes (charissimi) divinus Sermo, qui per nos, et in nobis sacro principatui præest, ad euram, et provisionem excitat, et sollicitudinem salutis universorum gerit, dum nos et populi cœtum, et per nos ipsos henigne corrigit et pascit; qui mœsto Mosi et animum despondenti dixit : Non es tu, qui populum meum pascis, sed ego per te . Hoc Dei Verbum hodie invocamus, quod, ut fontana munera, diminutionem nullam admittentia largiens, infirmitatem nostram virtute sua corroboret, et insipientiam nostram erudiat sua maxime arcana et ineffabili sapientia atque gratia.

II. Quando multum cogito et in meo corde voluto ea, quæ Adamo primo homini, a Deo creato contigerunt, obstupesco, et dubii atque anxietatis plenus sum, dum ambigo qui vir ille Dei manu fletus, cjusque familiari colloquio potitus, et prophetici muneris honore decoratus, qui paradisi hortum amœnissimum pro domicilio habebat, promulgatus

A'. Πάντας μὲν, ἀγιπητοὶ, τοὺς κατὰ καιρὸν ἀρχιερεῖς τε καὶ ποιμενάρχας, ὁ δι' ἡμῶν καὶ ἐν ἡμῖν ἱεραρχῶν θεῖος λόγος διεγείρει πρὸς ἐπιμέλειαν, καὶ πρόνοιαν, καὶ φροντίδα τῆς σωτηρίας πάντων ποιούμενος, ὡς ἡμᾶς σύντῷ λαῷ, καὶ δι' ἡμῶν αὐτῶν φιλανθρώπως παιδεῦων καὶ ποιμαίνων· ὁ εἰπὼν τῷ Μωσῇ ἀθυμήσαντι, ὅτι Οὐ σὺ εἰ ὁ ποιμαίνων τὸν λαόν μου, ἀλλ' ἐγὼ διὰ σοῦ. "Ον ἐπικαλούμεθα σήμερον, ὡς τὰς πηγαίας δωρεὰς ἀμειώτους δωρούμενος, βωνύῃ τὴν ἡμῶν ἀσθένειαν τῇ αὐτοῦ δυνάμει, καὶ σοφίῃ τὴν ἡμῶν ἀφροσύνην τῇ αὐτοῦ ὑπεραβόῃτῳ σοφία τε καὶ χάριτι.

Β'. "Οταν οἴν τὰ κατὰ τὸν πρωτόπλαστον 'Αδὰμ ἐννοῶ καὶ ἀναλογίζωμαι, ἐξίσταμαι καὶ ἀπορίας πληροῦμαι, ὡς ἐκεῖνος ὁ χειρὶ θεοῦ πλασθεὶς καὶ συνδμιλος θεοῦ γενόμενος, καὶ προφητικοῦ χαρίσματος ἀξιωθεὶς, καὶ οἰκητήριον τὸν παράδεισον ἔχων, καὶ ἐκ πίντων τῶν ἐπὶ γῆς ἀναγορεύθεὶς μίαν ἐντολὴν παρέδη, καὶ πάντων τῶν ἀγαθῶν ἰστερήθη· πάτης

Exod. iv, 12.